| Vides igitur, ut ad te oratorem, Brute, pervenerimus | 231.1 |
| tam multis inter nostrum tuumque initium dicendi inter- | |
| positis oratoribus; ex quibus, quoniam in hoc sermone | |
| nostro statui neminem eorum qui viverent nominare, ne | |
| vos curiosius eliceretis ex me quid de quoque iudicarem, | 5 |
| eos qui iam sunt mortui nominabo. | |
| Tum Brutus: non est, inquit, ista causa quam dicis, | |
| quam ob rem de iis qui vivunt nihil velis dicere. | |
| Quaenam igitur, inquam, est? | |
| Vereri te, inquit, arbitror ne per nos hic sermo tuus | 10 |
| emanet et ii tibi suscenseant, quos praeterieris. | |
| Quid? vos, inquam, tacere non poteritis? | |
| Nos quidem, inquit, facillime; sed tamen te arbitror | |
| malle ipsum tacere quam taciturnitatem nostram experiri. | |
| Tum ego: vere tibi, inquam, Brute, dicam. non me | 232.1 |
| existimavi in hoc sermone usque ad hanc aetatem esse | |
| venturum; sed ita traxit ordo aetatum orationem, ut iam | |
| ad minoris etiam pervenerim. | |
| Interpone igitur, inquit, si quos videtur; deinde red- | 5 |
| eamus ad te et ad Hortensium. | |
| Immo vero, inquam, ad Hortensium; de me alii dicent, | |
| si qui volent. | |
| Minime vero, inquit. nam etsi me facile omni tuo ser- | |
| mone tenuisti, tamen is mihi longior videtur, quod propero | 10 |
| audire de te; nec vero tam de virtutibus dicendi tuis, quae | |
| cum omnibus tum certe mihi notissimae sunt, quam quod | |
| gradus tuos et quasi processus dicendi studeo cognoscere. | |
| Geretur, inquam, tibi mos, quoniam me non ingeni | 233.1 |
| praedicatorem esse vis sed laboris mei. verum interponam, | |
| ut placet, alios et a M. Crasso, qui fuit aequalis Hortensi, | |
| exordiar. |