| Is igitur mediocriter a doctrina instructus, angustius | 233.5 |
| etiam a natura, labore et industria et quod adhibebat ad | |
| obtinendas causas curam etiam et gratiam, in principibus | |
| patronis aliquot annos fuit. in huius oratione sermo | |
| Latinus erat, verba non abiecta, res compositae diligen- | |
| ter, nullus flos tamen neque lumen ullum, animi magna, | 10 |
| vocis parva contentio, omnia fere ut similiter atque uno | |
| modo dicerentur. nam huius aequalis et inimicus C. Fim- | |
| bria non ita diu iactare se potuit; qui omnia magna voce | |
| dicens verborum sane bonorum cursu quodam incitato | |
| ita furebat tamen, ut mirarere tam alias res agere popu- | 15 |
| lum, ut esset insano inter disertos locus. Cn. autem Len- | 234.1 |
| tulus multo maiorem opinionem dicendi actione faciebat | |
| quam quanta in eo facultas erat; qui cum esset nec per- | |
| acutus, quamquam et ex facie et ex voltu videbatur, nec | |
| abundans verbis, etsi fallebat in eo ipso, sic intervallis, | 5 |
| exclamationibus, voce suavi et canora, admirando †in- | |
| ridebat, calebat in agendo, ut ea quae derant non desi- | |
| derarentur. ita tamquam Curio copia nonnulla verborum, | |
| nullo alio bono, tenuit oratorum locum: sic Lentulus | 235.1 |
| ceterarum virtutum dicendi mediocritatem actione occul- | |
| tavit, in qua excellens fuit. nec multo secus P. Lentulus, | |
| cuius et excogitandi et loquendi tarditatem tegebat formae | |
| dignitas, corporis motus plenus et artis et venustatis, | 5 |
| vocis et suavitas et magnitudo. sic in hoc nihil praeter | |
| actionem fuit, cetera etiam minora quam in superiore. | |
| M. Piso quicquid habuit, habuit ex disciplina maxume- | 236.1 |
| que ex omnibus qui ante fuerunt Graecis doctrinis erudi- | |
| tus fuit. habuit a natura genus quoddam acuminis quod | |
| etiam arte limaverat, quod erat in reprehendendis verbis | |
| versutum et sollers sed saepe stomachosum, nonnum- | 5 |
| quam frigidum, interdum etiam facetum. is laborem | |
| quasi cursum forensem diutius non tulit, quod et corpore | |
| erat infirmo et hominum ineptias ac stultitias, quae | |
| devorandae nobis sunt, non ferebat iracundiusque respue- | |
| bat sive morose, ut putabatur, sive ingenuo liberoque | 10 |
| fastidio. is cum satis floruisset adulescens, minor haberi | |
| est coeptus postea. deinde ex virginum iudicio magnam | |
| laudem est adeptus et ex eo tempore quasi revocatus in | |
| cursum tenuit locum tam diu, quam ferre potuit laborem; | |
| postea quantum detraxit ex studio tantum amisit ex | 15 |
| gloria. P. Murena mediocri ingenio sed magno studio | 237.1 |
| rerum veterum, litterarum et studiosus et non imperitus, | |
| multae industriae et magni laboris fuit. C. Censorinus | |
| Graecis litteris satis doctus, quod proposuerat explicans | |
| expedite, non invenustus actor sed iners et inimicus fori. | 5 |
| L. Turius parvo ingenio sed multo labore, quoquo modo | |
| poterat, saepe dicebat; itaque ei paucae centuriae ad | |
| consulatum defuerunt. C. Macer auctoritate semper eguit, | 238.1 |
| sed fuit patronus propemodum diligentissimus. huius si | |
| vita, si mores, si voltus denique non omnem commenda- | |
| tionem ingeni everteret, maius nomen in patronis fuisset. | |
| non erat abundans, non inops tamen; non valde nitens, non | 5 |
| plane horrida oratio; vox gestus et omnis actio sine lepore; | |
| at in inveniendis componendisque rebus mira accuratio, | |
| ut non facile in ullo diligentiorem maioremque cognove- | |
| rim, sed eam ut citius veteratoriam quam oratoriam | |
| diceres. hic etsi etiam in publicis causis probabatur, | 10 |
| tamen in privatis inlustriorem obtinebat locum. C. deinde | 239.1 |
| Piso statarius et sermonis plenus orator, minime ille qui- | |
| dem tardus in excogitando, verum tamen voltu et simu- | |
| latione multo etiam acutior quam erat videbatur. nam | |
| eius aequalem M'. Glabrionem bene institutum avi Scae- | 5 |
| volae diligentia socors ipsius natura neglegensque tarda- | |
| verat. etiam L. Torquatus elegans in dicendo, in existi- | |
| mando admodum prudens, toto genere perurbanus. meus | |
| autem aequalis Cn. Pompeius vir ad omnia summa natus | |
| maiorem dicendi gloriam habuisset, nisi eum maioris | 10 |
| gloriae cupiditas ad bellicas laudes abstraxisset. erat ora- | |
| tione satis amplus, rem prudenter videbat; actio vero | |
| eius habebat et in voce magnum splendorem et in motu | |
| summam dignitatem. noster item aequalis D. Silanus, | 240.1 |
| vitricus tuus, studi ille quidem habuit non multum, sed | |
| acuminis et orationis satis. Q. Pompeius A. f., qui Bithy- | |
| nicus dictus est, biennio quam nos fortasse maior, summo | |
| studio dicendi multaque doctrina, incredibili labore atque | 5 |
| industria, quod scire possum: fuit enim mecum et cum | |
| M. Pisone cum amicitia tum studiis exercitationibusque | |
| coniunctus. huius actio non satis commendabat oratio- | |
| nem; in hac enim satis erat copiae, in illa autem leporis | |
| parum. erat eius aequalis P. Autronius voce peracuta | 241.1 |
| atque magna nec alia re ulla probabilis, et L. Octavius | |
| Reatinus, qui cum multas iam causas diceret, adulescens | |
| est mortuus—is tamen ad dicendum veniebat magis | |
| audacter quam parate—, et C. Staienus, qui se ipse adop- | 5 |
| taverat et de Staieno Aelium fecerat, fervido quodam et | |
| petulanti et furioso genere dicendi: quod quia multis | |
| gratum erat et probabatur, ascendisset ad honores, nisi | |
| in facinore manifesto deprehensus poenas legibus et | |
| iudicio dedisset. eodem tempore C. L. Caepasii fratres | 242.1 |
| fuerunt, qui multa opera, ignoti homines et repentini, | |
| quaestores celeriter facti sunt, oppidano quodam et incon- | |
| dito genere dicendi. addamus huc etiam, ne quem voca- | |
| lem praeterisse videamur, C. Cosconium Calidianum, qui | 5 |
| nullo acumine eam tamen verborum copiam, si quam | |
| habebat, praebebat populo cum multa concursatione ma- | |
| gnoque clamore. quod idem faciebat Q. Arrius, qui fuit | |
| M. Crassi quasi secundarum. is omnibus exemplo debet | |
| esse quantum in hac urbe polleat multorum oboedire | 10 |
| tempori multorumque vel honori vel periculo servire. his | 243.1 |
| enim rebus infimo loco natus et honores et pecuniam et | |
| gratiam consecutus etiam in patronorum—sine doctrina, | |
| sine ingenio—aliquem numerum pervenerat. sed ut pugi- | |
| les inexercitati, etiam si pugnos et plagas Olympiorum | 5 |
| cupidi ferre possunt, solem tamen saepe ferre non possunt, | |
| sic ille cum omni iam fortuna prospere functus labores | |
| etiam magnos excepisset, illius iudicialis anni severitatem | |
| quasi solem non tulit. |