| Tum Atticus: tu quidem de faece, inquit, hauris idque | 244.1 |
| iam dudum, sed tacebam; hoc vero non putabam, te | |
| usque ad Staienos et Autronios esse venturum. | |
| Non puto, inquam, existimare te ambitione me labi, | |
| quippe de mortuis; sed ordinem sequens in memoriam | 5 |
| notam et aequalem necessario incurro. volo autem hoc | |
| perspici, omnibus conquisitis, qui in multitudine dicere | |
| ausi sint, memoria quidem dignos perpaucos, verum qui | |
| omnino nomen habuerint, non ita multos fuisse. sed ad | |
| sermonem institutum revertamur. | 10 |
| T. Torquatus T. f. et doctus vir ex Rhodia disciplina | 245.1 |
| Molonis et a natura ad dicendum satis solutus atque | |
| expeditus, cui si vita suppeditavisset, sublato ambitu | |
| consul factus esset, plus facultatis habuit ad dicendum | |
| quam voluntatis. itaque studio huic non satisfecit, officio | 5 |
| vero nec in suorum necessariorum causis nec in sententia | |
| senatoria defuit. etiam M. Pontidius municeps noster | 246.1 |
| multas privatas causas actitavit, celeriter sane verba | |
| volvens nec hebes in causis vel dicam plus etiam quam non | |
| hebes, sed effervescens in dicendo stomacho saepe iracun- | |
| diaque vehementius; ut non cum adversario solum sed | 5 |
| etiam, quod mirabile esset, cum iudice ipso, cuius delini- | |
| tor esse debet orator, iurgio saepe contenderet. M. Mes- | |
| salla minor natu quam nos, nullo modo inops, sed non | |
| nimis ornatus genere verborum; prudens acutus, minime | |
| incautus patronus, in causis cognoscendis componendis- | 10 |
| que diligens, magni laboris, multae operae multarumque | |
| causarum. duo etiam Metelli, Celer et Nepos nihil in causis | 247.1 |
| versati nec sine ingenio nec indocti hoc erant populare | |
| dicendi genus adsecuti. Cn. autem Lentulus Marcellinus | |
| nec umquam indisertus et in consulatu pereloquens visus | |
| est, non tardus sententiis, non inops verbis, voce canora, | 5 |
| facetus satis. C. Memmius L. f. perfectus litteris sed Grae- | |
| cis, fastidiosus sane Latinarum, argutus orator verbisque | |
| dulcis, sed fugiens non modo dicendi verum etiam cogi- | |
| tandi laborem, tantum sibi de facultate detraxit quantum | |
| imminuit industriae. | 10 |