| Hoc loco Brutus: quam vellem, inquit, de his etiam | 248.1 |
| oratoribus qui hodie sunt tibi dicere luberet; et si de aliis | |
| minus, de duobus tamen quos a te scio laudari solere, | |
| Caesare et Marcello, audirem non minus lubenter quam | |
| audivi de iis qui fuerunt. | 5 |
| Cur tandem? inquam; an exspectas quid ego iudicem | |
| de istis qui tibi sunt aeque noti ac mihi? | |
| Mihi mehercule, inquit, Marcellus satis est notus, Cae- | |
| sar autem parum; illum enim saepe audivi, hic, cum ego | |
| iudicare iam aliquid possem, afuit. | 10 |
| Quid igitur de illo iudicas quem saepe audisti? | 249.1 |
| Quid censes, inquit, nisi id quod habiturus es similem | |
| tui? | |
| Ne ego, inquam, si itast, velim tibi eum placere quam | |
| maxume. | 5 |
| Atqui et ita est, inquit, et vementer placet; nec vero | |
| sine causa. nam et didicit et omissis ceteris studiis unum | |
| id egit seseque cotidianis commentationibus acerrume | |
| exercuit. itaque et lectis utitur verbis et frequentibus | 250.1 |
| <sententiis>, splendore vocis, dignitate motus fit speciosum | |
| et inlustre quod dicitur, omniaque sic suppetunt, et ei | |
| nullam deesse virtutem oratoris putem; maxumeque lau- | |
| dandus est, qui hoc tempore ipso, cum liceat in hoc com- | 5 |
| muni nostro et quasi fatali malo, consoletur se cum con- | |
| scientia optumae mentis tum etiam usurpatione et reno- | |
| vatione doctrinae. vidi enim Mytilenis nuper virum atque, | |
| ut dixi, vidi plane virum. itaque cum eum antea tui simi- | |
| lem in dicendo viderim, tum vero nunc a doctissimo viro | 10 |
| tibique, ut intellexi, amicissimo Cratippo instructum omni | |
| copia multo videbam similiorem. |