| Hic ego: etsi, inquam, de optumi viri nobisque amicis- | 251.1 |
| simi laudibus lubenter audio, tamen incurro in memoriam | |
| communium miseriarum, quarum oblivionem quaerens | |
| hunc ipsum sermonem produxi longius. sed de Caesare | |
| cupio audire quid tandem Atticus iudicet. | 5 |
| Et ille: praeclare, inquit, tibi constas, ut de iis qui nunc | |
| sint nihil velis ipse dicere; et hercule si sic ageres, ut de | |
| iis egisti qui iam mortui sunt, neminem ut praetermitteres, | |
| ne tu in multos Autronios et Staienos incurreres. quare | |
| sive hanc turbam effugere voluisti sive veritus <es> ne quis | 10 |
| se aut praeteritum aut non satis laudatum queri posset, | |
| de Caesare tamen potuisti dicere, praesertim cum et tuum | |
| de illius ingenio notissimum iudicium esset nec illius de | |
| tuo obscurum. | |
| Sed tamen, Brute, inquit Atticus, de Caesare et ipse | 252.1 |
| ita iudico et de hoc huius generis acerrumo existimatore | |
| saepissume audio, illum omnium fere oratorum Latine | |
| loqui elegantissume; nec id solum domestica consuetudine | |
| ut dudum de Laeliorum et Muciorum familiis audiebamus, | 5 |
| sed quamquam id quoque credo fuisse, tamen, ut esset | |
| perfecta illa bene loquendi laus, multis litteris et iis qui- | |
| dem reconditis et exquisitis summoque studio et diligen- | |
| tia est consecutus: qui[n] etiam in maxumis occupationi- | 253.1 |
| bus ad te ipsum, inquit in me intuens, de ratione Latine | |
| loquendi accuratissume scripserit primoque in libro | |
| dixerit verborum dilectum originem esse eloquentiae | |
| tribueritque, mi Brute, huic nostro, qui me de illo maluit | 5 |
| quam se dicere, laudem singularem; nam scripsit his | |
| verbis, cum hunc nomine esset adfatus: 'ac si, cogitata | |
| praeclare eloqui <ut> possent, nonnulli studio et usu | |
| elaboraverunt, cuius te paene principem copiae atque | |
| inventorem bene de nomine ac dignitate populi Romani | 10 |
| meritum esse existumare debemus: hunc facilem et coti- | |
| dianum novisse sermonem nunc pro relicto est haben- | |
| dum?' |