| Tum Brutus: amice hercule, inquit, et magnifice te | 254.1 |
| laudatum puto, quem non solum principem atque inven- | |
| torem copiae dixerit, quae erat magna laus, sed etiam | |
| bene meritum de populi Romani nomine et dignitate. | |
| quo enim uno vincebamur a victa Graecia, id aut ereptum | 5 |
| illis est aut certe nobis cum illis communicatum. hanc | 255.1 |
| autem, inquit, gloriam testimoniumque Caesaris tuae | |
| quidem supplicationi non, sed triumphis multorum ante- | |
| pono. | |
| Et recte quidem, inquam, Brute; modo sit hoc Caesa- | 5 |
| ris iudici, non benevolentiae testimonium. plus enim certe | |
| adtulit huic populo dignitatis quisquis est ille, si modo | |
| est aliquis, qui non inlustravit modo sed etiam genuit in | |
| hac urbe dicendi copiam, quam illi qui Ligurum castella | |
| expugnaverunt: ex quibus multi sunt, ut scitis, trium- | 10 |
| phi. verum quidem si audire volumus, omissis illis divinis | 256.1 |
| consiliis, quibus saepe constituta est imperatorum sapien- | |
| tia salus civitatis aut belli aut domi, multo magnus ora- | |
| tor praestat minutis imperatoribus. 'at prodest plus | |
| imperator.' quis negat? sed tamen—non metuo ne mihi | 5 |
| adclametis; est autem quod sentias dicendi liber locus— | |
| malim mihi L. Crassi unam pro M'. Curio dictionem quam | |
| castellanos triumphos duo. 'at plus interfuit rei publicae | |
| castellum capi Ligurum quam bene defendi causam M'. | |
| Curi'. credo; sed Atheniensium quoque plus interfuit | 257.1 |
| firma tecta in domiciliis habere quam Minervae signum | |
| ex ebore pulcherrimum; tamen ego me Phidiam esse | |
| mallem quam vel optumum fabrum tignuarium. quare | |
| non quantum quisque prosit, sed quanti quisque sit pon- | 5 |
| derandum est; praesertim cum pauci pingere egregie | |
| possint aut fingere, operarii autem aut baiuli deesse non | |
| possint. sed perge, Pomponi, de Caesare et redde quae | 258.1 |
| restant. |