| Solum quidem, inquit ille, et quasi fundamentum ora- | 258.3 |
| toris vides locutionem emendatam et Latinam, cuius | |
| penes quos laus adhuc fuit, non fuit rationis aut scientiae | 5 |
| sed quasi bonae consuetudinis. mitto C. Laelium P. Scipio- | |
| nem: aetatis illius ista fuit laus tamquam innocentiae sic | |
| Latine loquendi—nec omnium tamen; nam illorum aequa- | |
| les Caecilium et Pacuvium male locutos videmus—: sed | |
| omnes tum fere, qui nec extra urbem hanc vixerant neque | 10 |
| eos aliqua barbaries domestica infuscaverat, recte loque- | |
| bantur. sed hanc certe rem deteriorem vetustas fecit et | |
| Romae et in Graecia. confluxerunt enim et Athenas et in | |
| hanc urbem multi inquinate loquentes ex diversis locis. | |
| quo magis expurgandus est sermo et adhibenda tamquam | 15 |
| obrussa ratio, quae mutari non potest, nec utendum pra- | |
| vissima consuetudinis regula. T. Flamininum, qui cum | 259.1 |
| Q. Metello consul fuit, pueri vidimus: existumabatur bene | |
| Latine, sed litteras nesciebat. Catulus erat ille quidem | |
| minime indoctus, ut a te paulo est ante dictum, sed tamen | |
| suavitas vocis et lenis appellatio litterarum bene loquendi | 5 |
| famam confecerat. Cotta, qui se valde dilatandis litteris | |
| a similitudine Graecae locutionis abstraxerat sonabatque | |
| contrarium Catulo, subagreste quiddam planeque sub- | |
| rusticum, alia quidem quasi inculta et silvestri via ad | |
| eandem laudem pervenerat. Sisenna autem quasi emen- | 10 |
| dator sermonis usitati cum esse vellet, ne a C. Rusio | |
| quidem accusatore deterreri potuit quominus inusitatis | |
| verbis uteretur. | |
| Quidnam istuc est? inquit Brutus, aut quis est iste | 260.1 |
| C. Rusius? | |
| Et ille: fuit accusator, inquit, vetus, quo accusante | |
| C. Hirtilium Sisenna defendens dixit quaedam eius sputa- | |
| tilica esse crimina. tum C. Rusius: 'circumvenior, inquit, | 5 |
| iudices, nisi subvenitis. Sisenna quid dicat nescio; metuo | |
| insidias. sputatilica, quid est hoc? sputa quid sit scio, | |
| tilica nescio.' maxumi risus; sed ille tamen familiaris | |
| meus recte loqui putabat esse inusitate loqui. Caesar | 261.1 |
| autem rationem adhibens consuetudinem vitiosam et cor- | |
| ruptam pura et incorrupta consuetudine emendat. itaque | |
| cum ad hanc elegantiam verborum Latinorum—quae, | |
| etiam si orator non sis et sis ingenuus civis Romanus, | 5 |
| tamen necessaria est—adiungit illa oratoria ornamenta | |
| dicendi, tum videtur tamquam tabulas bene pictas con- | |
| locare in bono lumine. hanc cum habeat praecipuam lau- | |
| dem in communibus, non video cui debeat cedere. splendi- | |
| dam quandam minimeque veteratoriam rationem dicendi | 10 |
| tenet, voce motu forma etiam magnificam et genero- | |
| sam quodam modo. |