| Tum Brutus: orationes quidem eius mihi vehementer | 262.1 |
| probantur. compluris autem legi; atque etiam commen- | |
| tarios quosdam scripsit rerum suarum. | |
| Valde quidem, inquam, probandos; nudi enim sunt, | |
| recti et venusti, omni ornatu orationis tamquam veste de- | 5 |
| tracta. sed dum voluit alios habere parata, unde sumerent | |
| qui vellent scribere historiam, ineptis gratum fortasse | |
| fecit, qui volent illa calamistris inurere: sanos quidem | |
| homines a scribendo deterruit; nihil est enim in historia | |
| pura et inlustri brevitate dulcius. sed ad eos, si placet, | 10 |
| qui vita excesserunt, revertamur. | |
| C. Sicinius igitur Q. Pompei illius, qui censor fuit, ex | 263.1 |
| filia nepos quaestorius mortuus est; probabilis orator, | |
| iam vero etiam probatus, ex hac inopi ad ornandum, sed | |
| ad inveniendum expedita Hermagorae disciplina. ea dat | |
| rationes certas et praecepta dicendi; quae si minorem | 5 |
| habent apparatum—sunt enim exilia—, tamen habent | |
| ordinem et quasdam errare in dicendo non patientes vias. | |
| has ille tenens et paratus ad causas veniens, verborum | |
| non egens, ipsa illa comparatione disciplinaque dicendi | |
| iam in patronorum numerum pervenerat. erat etiam vir | 264.1 |
| doctus in primis C. Visellius Varro consobrinus meus, qui | |
| fuit cum Sicinio aetate coniunctus. is cum post curulem | |
| aedilitatem iudex quaestionis esset, est mortuus; in quo | |
| fateor volgi iudicium a iudicio meo dissensisse. nam po- | 5 |
| pulo non erat satis vendibilis: praeceps quaedam et cum | |
| idcirco obscura, quia peracuta, tum rapida et celeritate | |
| caecata oratio; sed neque verbis aptiorem cito alium | |
| dixerim neque sententiis crebriorem. praeterea perfectus | |
| in litteris iurisque civilis iam a patre Aculeone traditam | 10 |
| tenuit disciplinam. reliqui sunt, qui mortui sint, L. | 265.1 |
| Torquatus, quem tu non tam cito rhetorem dixisses, etsi | |
| non derat oratio, quam, ut Graeci dicunt, πολιτικόν. | |
| erant in eo plurumae litterae nec eae volgares, sed interi- | |
| ores quaedam et reconditae, divina memoria, summa ver- | 5 |
| borum et gravitas et elegantia; atque haec omnia vitae | |
| decorabat gravitas et integritas. me quidem admodum | |
| delectabat etiam Triari in illa aetate plena litteratae | |
| senectutis oratio. quanta severitas in voltu, quantum pon- | |
| dus in verbis, quam nihil non consideratum exibat ex ore! | 10 |