| Tum Brutus Torquati et Triari mentione commotus— | 266.1 |
| utrumque enim eorum admodum dilexerat—: ne ego, in- | |
| quit, ut omittam cetera quae sunt innumerabilia, de istis | |
| duobus cum cogito, doleo nihil tuam perpetuam auctorita- | |
| tem de pace valuisse. nam nec istos excellentis viros nec | 5 |
| multos alios praestantis civis res publica perdidisset. | |
| Sileamus, inquam, Brute, de istis, ne augeamus dolo- | |
| rem. nam et praeteritorum recordatio est acerba et acer- | |
| bior exspectatio reliquorum. itaque omittamus lugere et | |
| tantum quid quisque dicendo potuerit, quoniam id quae- | 10 |
| rimus, praedicemus. | |
| Sunt etiam ex iis, qui eodem bello occiderunt, M. | 267.1 |
| Bibulus, qui et scriptitavit accurate, cum praesertim non | |
| esset orator, et egit multa constanter; Appius Claudius | |
| socer tuus, conlega et familiaris meus: hic iam et satis | |
| studiosus et valde cum doctus tum etiam exercitatus | 5 |
| orator et cum auguralis tum omnis publici iuris antiqui- | |
| tatisque nostrae bene peritus fuit. L. Domitius nulla ille | |
| quidem arte, sed Latine tamen et multa cum libertate | |
| dicebat. duo praeterea Lentuli consulares, quorum Pu- | 268.1 |
| blius ille nostrarum iniuriarum ultor, auctor salutis, quic- | |
| quid habuit, quantumcumque fuit, illud totum habuit e | |
| disciplina; instrumenta naturae derant; sed tantus animi | |
| splendor et tanta magnitudo, ut sibi omnia, quae clarorum | 5 |
| virorum essent, non dubitaret asciscere eaque omni digni- | |
| tate obtineret. L. autem Lentulus satis erat fortis orator, | |
| si modo orator, sed cogitandi non ferebat laborem; vox | |
| canora, verba non horrida sane, ut plena esset animi et | |
| terroris oratio; quaereres in iudiciis fortasse melius, in re | 10 |
| publica quod erat esse iudicares satis. ne T. quidem Postu- | 269.1 |
| mius contemnendus in dicendo; de re publica vero non | |
| minus vemens orator quam bellator fuit, effrenatus et | |
| acer nimis, sed bene iuris publici leges atque instituta | |
| cognoverat. | 5 |