| Hoc loco Atticus: putarem te, inquit, ambitiosum esse, | 269.6 |
| si, ut dixisti, ii quos iam diu conligis viverent. omnis | |
| enim commemoras, qui ausi aliquando sunt stantes loqui, | |
| ut mihi imprudens M. Servilium praeterisse videare. | |
| Non, inquam, ego istuc ignoro, Pomponi, multos fuisse, | 270.1 |
| qui verbum numquam in publico fecissent, quom melius | |
| aliquanto possent quam isti oratores, quos colligo, dicere; | |
| sed his commemorandis etiam illud adsequor, ut intelle- | |
| gatis primum ex omni numero quam non multi ausi sint | 5 |
| dicere, deinde ex iis ipsis quam pauci fuerint laude digni. | |
| itaque ne hos quidem equites Romanos amicos nostros, | 271.1 |
| qui nuper mortui sunt, <omittam,> P. Cominium Spole- | |
| tinum, quo accusante defendi C. Cornelium, in quo et | |
| compositum dicendi genus et acre et expeditum fuit; T. | |
| Accium Pisaurensem, cuius accusationi respondi pro | 5 |
| A. Cluentio, qui et accurate dicebat et satis copiose, erat- | |
| que praeterea doctus Hermagorae praeceptis, quibus etsi | |
| ornamenta non satis opima dicendi, tamen, ut hastae | |
| velitibus amentatae, sic apta quaedam et parata singulis | |
| causarum generibus argumenta traduntur. studio autem | 272.1 |
| neminem nec industria maiore cognovi, quamquam ne | |
| ingenio quidem qui praestiterit facile dixerim C. Pisoni, | |
| genero meo. nullum tempus illi umquam vacabat aut a | |
| forensi dictione aut a commentatione domestica aut a | 5 |
| scribendo aut a cogitando. itaque tantos processus efficie- | |
| bat ut evolare, non excurrere videretur; eratque ver- | |
| borum et dilectus elegans et apta et quasi rotunda con- | |
| structio; cumque argumenta excogitabantur ab eo multa | |
| et firma ad probandum tum concinnae acutaeque sen- | 10 |
| tentiae; gestusque natura ita venustus, ut ars etiam, | |
| quae non erat, et e disciplina motus quidam videretur | |
| accedere. vereor ne amore videar plura quam fuerint in | |
| illo dicere; quod non ita est: alia enim de illo maiora dici | |
| possunt. nam nec continentia nec pietate nec ullo genere | 15 |
| virtutis quemquam eiusdem aetatis cum illo conferen- | |
| dum puto. nec vero M. Caelium praetereundum arbitror, | 273.1 |
| quaecumque eius in exitu vel fortuna vel mens fuit; qui | |
| quamdiu auctoritati meae paruit, talis tribunus plebis | |
| fuit, ut nemo contra civium perditorum popularem tur- | |
| bulentamque dementiam a senatu et a bonorum causa | 5 |
| steterit constantius. †quam eius actionem† multum tamen | |
| et splendida et grandis et eadem in primis faceta et | |
| perurbana commendabat oratio. graves eius contiones | |
| aliquot fuerunt, acres accusationes tres eaeque omnes | |
| ex rei publicae contentione susceptae; defensiones, | 10 |
| etsi illa erant in eo meliora quae dixi, non contem- | |
| nendae tamen saneque tolerabiles. hic cum summa | |
| voluntate bonorum aedilis curulis factus esset, nescio | |
| quomodo discessu meo discessit a sese ceciditque, post- | |
| eaquam eos imitari coepit quos ipse perverterat. sed de | 274.1 |
| M. Calidio dicamus aliquid, qui non fuit orator unus e | |
| multis, potius inter multos prope singularis fuit: ita | |
| reconditas exquisitasque sententias mollis et pellucens | |
| vestiebat oratio. nihil tam tenerum quam illius compren- | 5 |
| sio verborum, nihil tam flexibile, nihil quod magis ipsius | |
| arbitrio fingeretur, ut nullius oratoris aeque in potestate | |
| fuerit: quae primum ita pura erat ut nihil liquidius, ita | |
| libere fluebat ut nusquam adhaeresceret; nullum nisi | |
| loco positum et tamquam in vermiculato emblemate, ut | 10 |
| ait Lucilius, structum verbum videres; nec vero ullum | |
| aut durum aut insolens aut humile aut [in] longius duc- | |
| tum; ac non propria verba rerum, sed pleraque translata, | |
| sic tamen, ut ea non inruisse in alienum locum, sed immi- | |
| grasse in suum diceres; nec vero haec soluta nec diffluentia, | 15 |
| sed astricta numeris, non aperte nec eodem modo semper, | |
| sed varie dissimulanterque conclusis. erant autem et ver- | 275.1 |
| borum et sententiarum illa lumina, quae vocant Graeci | |
| σχήματα, quibus tamquam insignibus in ornatu distin- | |
| guebatur omnis oratio. 'qua de re agitur' autem illud, | |
| quod multis locis in iuris consultorum includitur formu- | 5 |
| lis, id ubi esset videbat. accedebat ordo rerum plenus | 276.1 |
| artis, actio liberalis totumque dicendi placidum et sanum | |
| genus. quod si est optumum suaviter dicere, nihil est | |
| quod melius hoc quaerendum putes. sed cum a nobis | |
| paulo ante dictum sit tria videri esse quae orator efficere | 5 |
| deberet, ut doceret, ut delectaret, ut moveret, duo summe | |
| tenuit, ut et rem inlustraret disserendo et animos eorum | |
| qui audirent devinciret voluptate; aberat tertia illa laus, | |
| qua permoveret atque incitaret animos, quam plurumum | |
| pollere diximus; nec erat ulla vis atque contentio: sive | 10 |
| consilio, quod eos quorum altior oratio actioque esset | |
| ardentior furere et bacchari arbitraretur, sive quod natura | |
| non esset ita factus sive quod non consuesset sive quod | |
| non posset. hoc unum illi, si nihil utilitatis habebat, afuit; | |
| si opus erat, defuit. quin etiam memini, cum in accusa- | 277.1 |
| tione sua Q. Gallio crimini dedisset sibi eum venenum | |
| paravisse idque a se esse deprensum seseque chirographa | |
| testificationes indicia quaestiones manifestam rem deferre | |
| diceret deque eo crimine accurate et exquisite disputa- | 5 |
| visset, me in respondendo, cum essem argumentatus | |
| quantum res ferebat, hoc ipsum etiam posuisse pro argu- | |
| mento, quod ille, cum pestem capitis sui, cum indicia | |
| mortis se comperisse manifesto et manu tenere diceret, | |
| tam solute egisset, tam leniter, tam oscitanter. 'tu istuc, | 278.1 |
| M. Calidi, nisi fingeres, sic ageres? praesertim cum ista | |
| eloquentia alienorum hominum pericula defendere acer- | |
| rume soleas, tuum neglegeres? ubi dolor, ubi ardor animi, | |
| qui etiam ex infantium ingeniis elicere voces et querelas | 5 |
| solet? nulla perturbatio animi, nulla corporis, frons non | |
| percussa, non femur; pedis, quod minimum est, nulla | |
| supplosio. itaque tantum afuit ut inflammares nostros | |
| animos, somnum isto loco vix tenebamus.' sic nos summi | |
| oratoris vel sanitate vel vitio pro argumento ad diluen- | 10 |
| dum crimen usi sumus. |