| Tum Brutus: atque dubitamus, inquit, utrum ista sani- | 279.1 |
| tas fuerit an vitium? quis enim non fateatur, cum ex | |
| omnibus oratoris laudibus longe ista sit maxuma, inflam- | |
| mare animos audientium et quocumque res postulet modo | |
| flectere, qui hac virtute caruerit, id ei quod maxumum fu- | 5 |
| erit defuisse? | |
| Sit sane ita, inquam; sed redeamus ad eum, qui iam | |
| unus restat, Hortensium; tum de nobismet ipsis, quoniam | |
| id etiam, Brute, postulas, pauca dicemus. quamquam | |
| facienda mentio est, ut quidem mihi videtur, duorum | 10 |
| adulescentium, qui si diutius vixissent, magnam essent | |
| eloquentiae laudem consecuti. | |
| C. Curionem te, inquit Brutus, et C. Licinium Calvum | 280.1 |
| arbitror dicere. | |
| Recte, inquam, arbitraris; quorum quidem alter [quod | |
| verisimile dixisset] ita facile soluteque verbis volvebat | |
| satis interdum acutas, crebras quidem certe sententias, | 5 |
| ut nihil posset ornatius esse, nihil expeditius. atque hic | |
| parum a magistris institutus naturam habuit admirabi- | |
| lem ad dicendum; industriam non sum expertus, studium | |
| certe fuit. qui si me audire voluisset, ut coeperat, honores | |
| quam opes consequi maluisset. | 10 |
| Quidnam est, inquit, istuc? et quem ad modum di- | |
| stinguis? | |
| Hoc modo, inquam. cum honos sit praemium virtutis | 281.1 |
| iudicio studioque civium delatum ad aliquem, qui eum | |
| sententiis, qui suffragiis adeptus est, is mihi et honestus | |
| et honoratus videtur. qui autem occasione aliqua etiam | |
| invitis suis civibus nactus est imperium, ut ille cupiebat, | 5 |
| hunc nomen honoris adeptum, non honorem puto. quae | |
| si ille audire voluisset, maxuma cum gratia et gloria ad | |
| summam amplitudinem pervenisset, ascendens gradibus | |
| magistratuum, ut pater eius fecerat, ut reliqui clariores | |
| viri. quae quidem etiam cum P. Crasso M. f., <cum> | 10 |
| initio aetatis ad amicitiam se meam contulisset, saepe | |
| egisse me arbitror, cum eum vementer hortarer, ut eam | |
| laudis viam rectissimam esse duceret, quam maiores eius | |
| ei tritam reliquissent. erat enim cum institutus optume | 282.1 |
| tum etiam perfecte planeque eruditus, ineratque et inge- | |
| nium satis acre et orationis non inelegans copia; prae- | |
| tereaque sine arrogantia gravis esse videbatur et sine | |
| segnitia verecundus. sed hunc quoque absorbuit aestus | 5 |
| quidam insolitae adulescentibus gloriae; qui quia navarat | |
| miles operam imperatori, imperatorem se statim esse | |
| cupiebat, cui muneri mos maiorum aetatem certam, sortem | |
| incertam reliquit. ita gravissumo suo casu, dum Cyri et | |
| Alexandri similis esse voluit, qui suum cursum transcur- | 10 |
| rerant, et L. Crassi et multorum Crassorum inventus est | |
| dissimillimus. |