| Sed ad Calvum—is enim nobis erat propositus— | 283.1 |
| revertamur; qui orator fuit cum litteris eruditior quam | |
| Curio tum etiam accuratius quoddam dicendi et exquisi- | |
| tius adferebat genus; quod quamquam scienter eleganter- | |
| que tractabat, nimium tamen inquirens in se atque ipse | 5 |
| sese observans metuensque, ne vitiosum conligeret, etiam | |
| verum sanguinem deperdebat. itaque eius oratio nimia | |
| religione attenuata doctis et attente audientibus erat | |
| inlustris, <a> multitudine autem et a foro, cui nata elo- | |
| quentia est, devorabatur. | 10 |
| Tum Brutus: Atticum se, inquit, Calvus noster dici | 284.1 |
| oratorem volebat: inde erat ista exilitas quam ille de | |
| industria consequebatur. | |
| Dicebat, inquam, ita; sed et ipse errabat et alios etiam | |
| errare cogebat. nam si quis eos, qui nec inepte dicunt | 5 |
| nec odiose nec putide, Attice putat dicere, is recte nisi | |
| Atticum probat neminem. insulsitatem enim et insolen- | |
| tiam tamquam insaniam quandam orationis odit, sani- | |
| tatem autem et integritatem quasi religionem et vere- | |
| cundiam oratoris probat. haec omnium debet oratorum | 10 |
| eadem esse sententia. sin autem ieiunitatem et siccitatem | 285.1 |
| et inopiam, dummodo sit polita, dum urbana, dum ele- | |
| gans, in Attico genere ponit, hoc recte dumtaxat; sed | |
| quia sunt in Atticis <aliis> alia meliora, videat ne ignoret | |
| et gradus et dissimilitudines et vim et varietatem Atti- | 5 |
| corum. 'Atticos', inquit, 'volo imitari.' quos? nec enim | |
| est unum genus. nam quid est tam dissimile quam Demo- | |
| sthenes et Lysias, quam idem et Hyperides, quam horum | |
| omnium Aeschines? quem igitur imitaris? si aliquem: | |
| ceteri ergo Attice non dicebant? si omnis: qui potes, cum | 10 |
| sint ipsi dissimillumi inter se? in quo illud etiam quaero, | |
| Phalereus ille Demetrius Atticene dixerit. mihi quidem | |
| ex illius orationibus redolere ipsae Athenae videntur. at | |
| est floridior, ut ita dicam, quam Hyperides, quam Lysias: | |
| natura quaedam aut voluntas ita dicendi fuit. | 15 |