| Et quidem duo fuerunt per idem tempus dissimiles | 286.1 |
| inter se, sed Attici tamen; quorum Charisius multarum | |
| orationum, quas scribebat aliis, cum cupere videretur | |
| imitari Lysiam; Demochares autem, qui fuit Demostheni | |
| sororis filius, et orationes scripsit aliquot et earum rerum | 5 |
| historiam, quae erant Athenis ipsius aetate gestae, non | |
| tam historico quam oratorio genere perscripsit. at Charisi | |
| vult Hegesias esse similis, isque se ita putat Atticum, ut | |
| veros illos prae se paene agrestes putet. at quid est tam | 287.1 |
| fractum, tam minutum, tam in ipsa, quam tamen conse- | |
| quitur, concinnitate puerile? 'Atticorum similes esse vo- | |
| lumus.' optume; suntne igitur hi Attici oratores? 'quis | |
| negare potest? hos imitamur.' quo modo, qui sunt et | 5 |
| inter se dissimiles et aliorum? 'Thucydidem' inquit | |
| 'imitamur.' optume, si historiam scribere, non si causas | |
| dicere cogitatis. Thucydides enim rerum gestarum pro- | |
| nuntiator sincerus et grandis etiam fuit; hoc forense con- | |
| certatorium iudiciale non tractavit genus. orationes | 10 |
| autem, quas interposuit—multae enim sunt—, eas ego | |
| laudare soleo: imitari neque possim, si velim, nec velim | |
| fortasse, si possim. ut si quis Falerno vino delectetur, sed | |
| eo nec ita novo ut proximis consulibus natum velit, nec | |
| rursus ita vetere ut Opimium aut Anicium consulem quae- | 15 |
| rat—'atqui hae notae sunt optumae': credo; sed nimia | |
| vetustas nec habet eam, quam quaerimus, suavitatem nec | |
| est iam sane tolerabilis—: num igitur, qui hoc sentiat, si | 288.1 |
| is potare velit, de dolio sibi hauriendum putet? minime; | |
| sed quandam sequatur aetatem. sic ego istis censuerim | |
| et novam istam quasi de musto ac lacu fervidam ora- | |
| tionem fugiendam nec illam praeclaram Thucydidi nimis | 5 |
| veterem tamquam Anicianam notam persequendam. ipse | |
| enim Thucydides, si posterius fuisset, multo maturior | |
| fuisset et mitior. 'Demosthenem igitur imitemur.' o di | 289.1 |
| boni! quid, quaeso, nos aliud agimus aut quid aliud opta- | |
| mus? at non adsequimur. isti enim videlicet Attici nostri | |
| quod volunt adsequuntur. ne illud quidem intellegunt, | |
| non modo ita memoriae proditum esse sed ita necesse | 5 |
| fuisse, cum Demosthenes dicturus esset, ut concursus | |
| audiendi causa ex tota Graecia fierent. at cum isti Attici | |
| dicunt, non modo a corona, quod est ipsum miserabile, | |
| sed etiam ab advocatis relinquuntur. quare si anguste et | |
| exiliter dicere est Atticorum, sint sane Attici; sed in | 10 |
| comitium veniant, ad stantem iudicem dicant: subsellia | |
| grandiorem et pleniorem vocem desiderant. volo hoc | 290.1 |
| oratori contingat, ut cum auditum sit eum esse dicturum, | |
| locus in subselliis occupetur, compleatur tribunal, gratiosi | |
| scribae sint in dando et cedendo loco, corona multiplex, | |
| iudex erectus; cum surgat is qui dicturus sit, significetur | 5 |
| a corona silentium, deinde crebrae adsensiones, multae | |
| admirationes; risus, cum velit, cum velit, fletus: ut, qui | |
| haec procul videat, etiam si quid agatur nesciat, at | |
| placere tamen et in scaena esse Roscium intellegat. haec | |
| cui contingant, eum scito Attice dicere, ut de Pericle | 10 |
| audimus, ut de Hyperide, ut de Aeschine, de ipso quidem | |
| Demosthene maxume. sin autem acutum, prudens et | 291.1 |
| idem sincerum et solidum et exsiccatum genus orationis | |
| probant nec illo graviore ornatu oratorio utuntur et hoc | |
| proprium esse Atticorum volunt, recte laudant. est enim | |
| in arte tanta tamque varia etiam huic minutae subtilitati | 5 |
| locus. ita fiet, ut non omnes qui Attice idem bene, sed ut | |
| omnes qui bene idem etiam Attice dicant. sed redeamus | |
| rursus ad Hortensium. |