| Sane quidem, inquit Brutus; quamquam ista mihi tua | 292.1 |
| fuit periucunda a proposita oratione digressio. | |
| Tum Atticus: aliquotiens sum, inquit, conatus, sed | |
| interpellare nolui. nunc quoniam iam ad perorandum | |
| spectare videtur sermo tuus, dicam, opinor, quod sentio. | 5 |
| Tu vero, inquam, Tite. | |
| Tum ille: ego, inquit, ironiam illam quam in Socrate | |
| dicunt fuisse, qua ille in Platonis et Xenophontis et | |
| Aeschinis libris utitur, facetam et elegantem puto. est | |
| enim et minime inepti hominis et eiusdem etiam faceti, | 10 |
| cum de sapientia disceptetur, hanc sibi ipsum detrahere, | |
| eis tribuere inludentem, qui eam sibi adrogant: ut apud | |
| Platonem Socrates in caelum effert laudibus Protagoram | |
| Hippiam Prodicum Gorgiam ceteros, se autem omnium | |
| rerum inscium fingit et rudem. decet hoc nescio quo modo | 15 |
| illum, nec Epicuro, qui id reprehendit, adsentior. sed in | |
| historia, qua tu es usus in omni sermone, cum qualis | |
| quisque orator fuisset exponeres, vide quaeso, inquit, ne | |
| tam reprehendenda sit ironia quam in testimonio. | |
| Quorsus, inquam, istuc? non enim intellego. | 293.1 |
| Quia primum, inquit, ita laudavisti quosdam oratores | |
| ut imperitos posses in errorem inducere. equidem in qui- | |
| busdam risum vix tenebam, cum Attico Lysiae Catonem | |
| nostrum comparabas, magnum mercule hominem vel | 5 |
| potius summum et singularem virum—nemo dicet secus— | |
| sed oratorem? sed etiam Lysiae similem? quo nihil potest | |
| esse pictius. bella ironia, si iocaremur; sin adseveramus, | |
| vide ne religio nobis tam adhibenda sit quam si testi- | |
| monium diceremus. ego enim Catonem tuum ut civem, ut | 294.1 |
| senatorem, ut imperatorem, ut virum denique cum | |
| prudentia et diligentia tum omni virtute excellentem | |
| probo; orationes autem eius ut illis temporibus valde | |
| laudo—significant enim formam quandam ingeni, sed | 5 |
| admodum impolitam et plane rudem—, Origines vero | |
| cum omnibus oratoris laudibus refertas diceres et Cato- | |
| nem cum Philisto et Thucydide comparares, Brutone te | |
| id censebas an mihi probaturum? quos enim ne e Graecis | |
| quidem quisquam imitari potest, his tu comparas homi- | 10 |
| nem Tusculanum nondum suspicantem quale esset copiose | |
| et ornate dicere. Galbam laudas. si ut illius aetatis prin- | 295.1 |
| cipem, adsentior—sic enim accepimus—; sin ut oratorem, | |
| cedo quaeso orationes—sunt enim—et dic hunc, quem tu | |
| plus quam te amas, Brutum velle te illo modo dicere. | |
| probas Lepidi orationes. paulum hic tibi adsentior, modo | 5 |
| ita laudes ut antiquas; quod item de Africano, de Laelio, | |
| cuius tu oratione negas fieri quicquam posse dulcius, addis | |
| etiam nescio quid augustius. nomine nos capis summi | |
| viri vitaeque elegantissumae verissimis laudibus. remove | |
| haec: ne ista dulcis oratio ita sit abiecta ut eam aspicere | 10 |
| nemo velit. Carbonem in summis oratoribus habitum | 296.1 |
| scio; sed cum in ceteris rebus tum in dicendo semper, quo | |
| iam nihil est melius, id laudari qualecumque est solet. | |
| dico idem de Gracchis, etsi de eis ea sunt a te dicta, qui- | |
| bus ego adsentior. omitto ceteros; venio ad eos in quibus | 5 |
| iam perfectam putas esse eloquentiam, quos ego audivi | |
| sine controversia magnos oratores, Crassum et Antonium. | |
| de horum laudibus tibi prorsus adsentior, sed tamen non | |
| isto modo: ut Polycliti doryphorum sibi Lysippus aiebat, | |
| sic tu suasionem legis Serviliae tibi magistram fuisse; | 10 |
| haec germana ironia est. cur ita sentiam non dicam, ne | |
| me tibi adsentari putes. omitto igitur quae de his ipsis, | 297.1 |
| quae de Cotta, quae de Sulpicio, quae modo de Caelio | |
| dixeris. hi enim fuerunt certe oratores; quanti autem et | |
| quales tu videris. nam illud minus curo, quod congessisti | |
| operarios omnes; ut mihi videantur mori voluisse non- | 5 |
| nulli, ut a te in oratorum numerum referrentur. |