| Haec cum ille dixisset: longi sermonis initium pepulisti, | 297.7 |
| inquam, Attice, remque commovisti nova disputatione | |
| dignam, quam in aliud tempus differamus. volvendi enim | 298.1 |
| sunt libri cum aliorum tum in primis Catonis. intelleges | |
| nihil illius liniamentis nisi eorum pigmentorum, quae | |
| inventa nondum erant, florem et colorem defuisse. nam | |
| de Crassi oratione sic existumo, ipsum fortasse melius | 5 |
| potuisse scribere, alium, ut arbitror, neminem. nec in | |
| hoc εἴρωνα me duxeris esse, quod eam orationem mihi | |
| magistram fuisse dixerim. nam etsi [ut] tu melius existu- | |
| mare videris de ea, si quam nunc habemus, facultate, | |
| tamen adulescentes quid in Latinis potius imitaremur | 10 |
| non habebamus. quod autem plures a nobis nominati | 299.1 |
| sunt, eo pertinuit, ut paulo ante dixi, quod intellegi volui, | |
| in eo, cuius omnes cupidissimi essent, quam pauci digni | |
| nomine evaderent. quare εἴρωνα me, ne si Africanus qui- | |
| dem fuit, ut ait in historia sua C. Fannius, existumari | 5 |
| velim. | |
| Ut voles, inquit Atticus. ego enim non alienum a te | |
| putabam quod et in Africano fuisset et in Socrate. | |
| Tum Brutus: de isto postea; sed tu, inquit me intuens, | 300.1 |
| orationes nobis veteres explicabis? | |
| Vero, inquam, Brute; sed in Cumano aut in Tusculano | |
| aliquando, si modo licebit, quoniam utroque in loco vicini | |
| sumus. sed iam ad id, unde digressi sumus, revertamur. | 5 |
| Hortensius igitur cum admodum adulescens orsus esset | 301.1 |
| in foro dicere, celeriter ad maiores causas adhiberi coep- | |
| tus est; <et> quamquam inciderat in Cottae et Sulpici | |
| aetatem, qui annis decem maiores <erant>, excellente | |
| tum Crasso et Antonio, dein Philippo, post Iulio, cum | 5 |
| his ipsis dicendi gloria comparabatur. primum memoria | |
| tanta, quantam in nullo cognovisse me arbitror, ut quae | |
| secum commentatus esset, ea sine scripto verbis eisdem | |
| redderet, quibus cogitavisset. hoc adiumento ille tanto | |
| sic utebatur, ut sua et commentata et scripta et nullo | 10 |
| referente omnia adversariorum dicta meminisset. arde- | 302.1 |
| bat autem cupiditate sic, ut in nullo umquam flagrantius | |
| studium viderim. nullum enim patiebatur esse diem quin | |
| aut in foro diceret aut meditaretur extra forum. saepis- | |
| sume autem eodem die utrumque faciebat. adtuleratque | 5 |
| minime volgare genus dicendi; duas quidem res quas nemo | |
| alius: partitiones, quibus de rebus dicturus esset, et con- | |
| lectiones, memor et quae essent dicta contra quaeque | |
| ipse dixisset. erat in verborum splendore elegans, com- | 303.1 |
| positione aptus, facultate copiosus; eaque erat cum sum- | |
| mo ingenio tum exercitationibus maxumis consecutus. | |
| rem complectebatur memoriter, dividebat acute, nec | |
| praetermittebat fere quicquam, quod esset in causa aut ad | 5 |
| confirmandum aut ad refellendum. vox canora et suavis, | |
| motus et gestus etiam plus artis habebat quam erat | |
| oratori satis. hoc igitur florescente Crassus est mortuus, | |
| Cotta pulsus, iudicia intermissa bello, nos in forum veni- | |
| mus. | 10 |