| Erat Hortensius in bello primo anno miles, altero tri- | 304.1 |
| bunus militum, Sulpicius legatus; aberat etiam M. An- | |
| tonius; exercebatur una lege iudicium Varia, ceteris prop- | |
| ter bellum intermissis; quoi frequens aderam, quamquam | |
| pro se ipsi dicebant oratores non illi quidem principes, | 5 |
| L. Memmius et Q. Pompeius, sed oratores tamen teste | |
| diserto uterque Philippo, cuius in testimonio contentio et | |
| vim accusatoris habebat et copiam. | |
| Reliqui qui tum principes numerabantur in magistra- | 305.1 |
| tibus erant cotidieque fere a nobis in contionibus audie- | |
| bantur. erat enim tribunus plebis tum C. Curio, quam- | |
| quam is quidem silebat, ut erat semel a contione universa | |
| relictus; Q. Metellus Celer non ille quidem orator sed | 5 |
| tamen non infans; diserti autem Q. Varius C. Carbo | |
| Cn. Pomponius, et hi quidem habitabant in rostris; C. | |
| etiam Iulius aedilis curulis cotidie fere accuratas contiones | |
| habebat. sed me cupidissumum audiendi primus dolor | |
| percussit, Cotta cum est expulsus. reliquos frequenter | 10 |
| audiens acerrumo studio tenebar cotidieque et scribens | |
| et legens et commentans oratoriis tantum exercitationi- | |
| bus contentus non eram. iam consequente anno Q. Varius | |
| sua lege damnatus excesserat. ego autem iuris civilis | 306.1 |
| studio multum operae dabam Q. Scaevolae P. f., qui | |
| quamquam nemini <se> ad docendum dabat, tamen con- | |
| sulentibus respondendo studiosos audiendi docebat. atque | |
| huic anno proxumus Sulla consule et Pompeio fuit. tum | 5 |
| P. Sulpici in tribunatu cotidie contionantis totum genus | |
| dicendi penitus cognovimus; eodemque tempore, cum | |
| princeps Academiae Philo cum Atheniensium optumati- | |
| bus Mithridatico bello domo profugisset Romamque | |
| venisset, totum ei me tradidi admirabili quodam ad philo- | 10 |
| sophiam studio concitatus; in quo hoc etiam commora- | |
| bar adtentius—etsi rerum ipsarum varietas et magnitudo | |
| summa me delectatione retinebat—, sed tamen sublata | |
| iam esse in perpetuum ratio iudiciorum videbatur. occi- | 307.1 |
| derat Sulpicius illo anno tresque proxumo trium aetatum | |
| oratores erant crudelissume interfecti, Q. Catulus M. | |
| Antonius C. Iulius. eodem anno etiam Moloni Rhodio | |
| Romae dedimus operam et actori summo causarum et | 5 |
| magistro. haec etsi videntur esse a proposita ratione di- | |
| versa, tamen idcirco a me proferuntur, ut nostrum cur- | |
| sum perspicere, quoniam voluisti, Brute, possis—nam | |
| Attico haec nota sunt—et videre quem ad modum simus | |
| in spatio Q. Hortensium ipsius vestigiis persecuti. trien- | 308.1 |
| nium fere fuit urbs sine armis; sed oratorum aut interitu | |
| aut discessu aut fuga—nam aberant etiam adulescentes | |
| M. Crassus et Lentuli duo—primas in causis agebat | |
| Hortensius, magis magisque cotidie probabatur Anti- | 5 |
| stius, Piso saepe dicebat, minus saepe Pomponius, raro | |
| Carbo, semel aut iterum Philippus. at vero ego hoc tem- | |
| pore omni noctes et dies in omnium doctrinarum medi- | |
| tatione versabar. eram cum Stoico Diodoto, qui cum | 309.1 |
| habitavisset apud me <me>cumque vixisset, nuper est | |
| domi meae mortuus. a quo cum in aliis rebus tum stu- | |
| diosissime in dialectica exercebar, quae quasi contracta | |
| et astricta eloquentia putanda est; sine qua etiam tu, | 5 |
| Brute, iudicavisti te illam iustam eloquentiam, quam | |
| dialecticam esse dilatatam putant, consequi non posse. | |
| huic ego doctori et eius artibus variis atque multis ita | |
| eram tamen deditus ut ab exercitationibus oratoriis nul- | |
| lus dies vacuus esset. commentabar declamitans—sic | 310.1 |
| enim nunc loquuntur—saepe cum M. Pisone et cum Q. | |
| Pompeio aut cum aliquo cotidie, idque faciebam multum | |
| etiam Latine sed Graece saepius, vel quod Graeca oratio | |
| plura ornamenta suppeditans consuetudinem similiter | 5 |
| Latine dicendi adferebat, vel quod a Graecis summis doc- | |
| toribus, nisi Graece dicerem, neque corrigi possem neque | |
| doceri. tumultus interim recuperanda re publica et cru- | 311.1 |
| delis interitus oratorum trium, Scaevolae Carbonis Antisti, | |
| reditus Cottae Curionis Crassi Lentulorum Pompei; leges | |
| et iudicia constituta, recuperata res publica; ex numero | |
| autem oratorum Pomponius Censorinus Murena sublati. | 5 |
| tum primum nos ad causas et privatas et publicas adire | |
| coepimus, non ut in foro disceremus, quod plerique fece- | |
| runt, sed ut, quantum nos efficere potuissemus, docti in | |
| forum veniremus. eodem tempore Moloni dedimus ope- | 312.1 |
| ram; dictatore enim Sulla legatus ad senatum de Rho- | |
| diorum praemiis venerat. itaque prima causa publica pro | |
| Sex. Roscio dicta tantum commendationis habuit, ut non | |
| ulla esset quae non digna nostro patrocinio videretur. | 5 |
| deinceps inde multae, quas nos diligenter elaboratas et | |
| tamquam elucubratas adferebamus. |