| Nunc quoniam totum me non naevo aliquo aut cre- | 313.1 |
| pundiis sed corpore omni videris velle cognoscere, com- | |
| plectar nonnulla etiam quae fortasse videantur minus | |
| necessaria. erat eo tempore in nobis summa gracilitas et | |
| infirmitas corporis, procerum et tenue collum: qui habi- | 5 |
| tus et quae figura non procul abesse putatur a vitae peri- | |
| culo, si accedit labor et laterum magna contentio. eoque | |
| magis hoc eos quibus eram carus commovebat, quod | |
| omnia sine remissione, sine varietate, vi summa vocis et | |
| totius corporis contentione dicebam. itaque cum me et | 314.1 |
| amici et medici hortarentur ut causas agere desisterem, | |
| quodvis potius periculum mihi adeundum quam a sperata | |
| dicendi gloria discedendum putavi. sed cum censerem | |
| remissione et moderatione vocis et commutato genere | 5 |
| dicendi me et periculum vitare posse et temperatius dicere, | |
| ut consuetudinem dicendi mutarem, ea causa mihi in | |
| Asiam proficiscendi fuit. itaque cum essem biennium ver- | |
| satus in causis et iam in foro celebratum meum nomen | |
| esset, Roma sum profectus. Cum venissem Athenas, sex | 315.1 |
| menses cum Antiocho veteris Academiae nobilissumo et | |
| prudentissumo philosopho fui studiumque philosophiae | |
| numquam intermissum a primaque adulescentia cultum | |
| et semper auctum hoc rursus summo auctore et doctore | 5 |
| renovavi. eodem tamen tempore Athenis apud Demetrium | |
| Syrum veterem et non ignobilem dicendi magistrum | |
| studiose exerceri solebam. post a me Asia tota peragrata | |
| est cum summis quidem oratoribus, quibuscum exerce- | |
| bar ipsis lubentibus; quorum erat princeps Menippus | 10 |
| Stratonicensis meo iudicio tota Asia illis temporibus di- | |
| sertissimus; et, si nihil habere molestiarum nec ineptia- | |
| rum Atticorum est, hic orator in illis numerari recte pot- | |
| est. adsiduissime autem mecum fuit Dionysius Magnes; | 316.1 |
| erat etiam Aeschylus Cnidius, Adramyttenus Xenocles. | |
| hi tum in Asia rhetorum principes numerabantur. qui- | |
| bus non contentus Rhodum veni meque ad eundem quem | |
| Romae audiveram Molonem adplicavi cum actorem in | 5 |
| veris causis scriptoremque praestantem tum in notandis | |
| animadvertendisque vitiis et instituendo docendoque | |
| prudentissimum. is dedit operam, si modo id consequi | |
| potuit, ut nimis redundantis nos et supra fluentis iuvenili | |
| quadam dicendi impunitate et licentia reprimeret et | 10 |
| quasi extra ripas diffluentis coerceret. ita recepi me | |
| biennio post non modo exercitatior sed prope mutatus. | |
| nam et contentio nimia vocis resederat et quasi defer- | |
| verat oratio lateribusque vires et corpori mediocris habi- | |
| tus accesserat. | 15 |