Duo tum excellebant oratores qui me imitandi cupidi-
|
317.1
|
tate incitarent, Cotta et Hortensius; quorum alter remis-
|
|
sus et lenis et propriis verbis comprendens solute et facile
|
|
sententiam, alter ornatus, acer et non talis qualem tu
|
|
eum, Brute, iam deflorescentem cognovisti, sed verborum
|
5
|
et actionis genere commotior. itaque cum Hortensio mihi
|
|
magis arbitrabar rem esse, quod et dicendi ardore eram
|
|
propior et aetate coniunctior. etenim videram in isdem
|
|
causis, ut pro M. Canuleio, pro Cn. Dolabella consulari.
|
|
cum Cotta princeps adhibitus esset, priores tamen agere
|
10
|
partis Hortensium. acrem enim oratorem, incensum et
|
|
agentem et canorum concursus hominum forique strepi-
|
|
tus desiderat. unum igitur annum, cum redissemus ex
|
318.1
|
Asia, causas nobilis egimus, cum quaesturam nos, con-
|
|
sulatum Cotta, aedilitatem peteret Hortensius. interim
|
|
me quaestorem Siciliensis excepit annus, Cotta ex con-
|
|
sulatu est profectus in Galliam, princeps et erat et habe-
|
5
|
batur Hortensius. cum autem anno post ex Sicilia me
|
|
recepissem, iam videbatur illud in me, quicquid esset,
|
|
esse perfectum et habere maturitatem quandam suam.
|
|
nimis multa videor de me, ipse praesertim; sed omni huic
|
|
sermoni propositum est, non ut ingenium et eloquentiam
|
10
|
meam perspicias, unde longe absum, sed ut laborem et
|
|
industriam. cum igitur essem in plurumis causis et in prin-
|
319.1
|
cipibus patronis quinquennium fere versatus, tum in
|
|
patrocinio Siciliensi maxume in certamen veni designatus
|
|
aedilis cum designato consule Hortensio.
|
|
Sed quoniam omnis hic sermo noster non solum enu-
|
5
|
merationem oratoriam verum etiam praecepta quaedam
|
|
desiderat, quid tamquam notandum et animadvertendum
|
|
sit in Hortensio breviter licet dicere. nam is post consu-
|
320.1
|
latum—credo quod videret ex consularibus neminem
|
|
esse secum comparandum, neglegeret autem eos qui con-
|
|
sules non fuissent—summum illud suum studium remi-
|
|
sit, quo a puero fuerat incensus, atque in omnium rerum
|
5
|
abundantia voluit beatius, ut ipse putabat, remissius
|
|
certe vivere. primus et secundus annus et tertius tantum
|
|
quasi de picturae veteris colore detraxerat, quantum non
|
|
quivis unus ex populo, sed existumator doctus et intel-
|
|
legens posset cognoscere. longius autem procedens ut in
|
10
|
ceteris eloquentiae partibus, tum maxume in celeritate
|
|
et continuatione verborum adhaerescens, sui dissimilior
|
|
videbatur fieri cotidie. nos autem non desistebamus cum
|
321.1
|
omni genere exercitationis tum maxume stilo nostrum
|
|
illud quod erat augere, quantumcumque erat. atque ut
|
|
multa omittam in hoc spatio et in his post aedilitatem
|
|
annis, et praetor primus et incredibili populari voluntate
|
5
|
sum factus. nam cum propter adsiduitatem in causis et
|
|
industriam tum propter exquisitius et minime volgare
|
|
orationis genus animos hominum ad me dicendi novitate
|
|
converteram. nihil de me dicam: dicam de ceteris, quo-
|
322.1
|
rum nemo erat qui videretur exquisitius quam volgus
|
|
hominum studuisse litteris, quibus fons perfectae eloquen-
|
|
tiae continetur; nemo qui philosophiam complexus esset
|
|
matrem omnium bene factorum beneque dictorum; nemo
|
5
|
qui ius civile didicisset rem ad privatas causas et ad ora-
|
|
toris prudentiam maxume necessariam; nemo qui memo-
|
|
riam rerum Romanarum teneret, ex qua, si quando opus
|
|
esset, ab inferis locupletissimos testes excitaret; nemo
|
|
qui breviter arguteque incluso adversario laxaret iudicum
|
10
|
animos atque a severitate paulisper ad hilaritatem risum-
|
|
que traduceret; nemo qui dilatare posset atque a propria
|
|
ac definita disputatione hominis ac temporis ad commu-
|
|
nem quaestionem universi generis orationem traducere;
|
|
nemo qui delectandi gratia digredi parumper a causa,
|
15
|
nemo qui ad iracundiam magno opere iudicem, nemo
|
|
qui ad fletum posset adducere, nemo qui animum eius,
|
|
quod unum est oratoris maxume proprium, quocumque
|
|
res postularet impellere. itaque cum iam paene evanu-
|
323.1
|
isset Hortensius et ego anno meo, sexto autem post illum
|
|
consulem, consul factus essem, revocare se ad industriam
|
|
coepit, ne, cum pares honore essemus, aliqua re superiores
|
|
videremur. sic duodecim post meum consulatum annos in
|
5
|
maxumis causis, cum ego mihi illum, sibi me ille ante-
|
|
ferret, coniunctissime versati sumus, consulatusque meus,
|
|
qui illum primo leviter perstrinxerat, idem nos rerum mea-
|
|
rum gestarum, quas ille admirabatur, laude coniunxerat.
|
|
maxume vero perspecta est utriusque nostrum exerci-
|
324.1
|
tatio paulo ante quam perterritum armis hoc studium,
|
|
Brute, nostrum conticuit subito et obmutuit: cum lege
|
|
Pompeia ternis horis ad dicendum datis ad causas simil-
|
|
lumas inter se vel potius easdem novi veniebamus cotidie.
|
5
|
quibus quidem causis tu etiam, Brute, praesto fuisti
|
|
complurisque et nobiscum et solus egisti, ut qui non
|
|
satis diu vixerit Hortensius tamen hunc cursum con-
|
|
fecerit: annis ante decem causas agere coepit quam tu es
|
|
natus; idem quarto <et> sexagensumo anno, perpaucis
|
10
|
ante mortem diebus, una tecum socerum tuum defendit
|
|
Appium. dicendi autem genus quod fuerit in utroque,
|
|
orationes utriusque etiam posteris nostris indicabunt.
|
|