| Sed si quaerimus, cur adulescens magis floruerit dicen- | 325.1 |
| do quam senior Hortensius, causas reperiemus verissu- | |
| mas duas. primum, quod genus erat orationis Asiaticum | |
| adulescentiae magis concessum quam senectuti. genera | |
| autem Asiaticae dictionis duo sunt: unum sententiosum | 5 |
| et argutum, sententiis non tam gravibus et severis quam | |
| concinnis et venustis, qualis in historia Timaeus, in dicendo | |
| autem pueris nobis Hierocles Alabandeus, magis etiam | |
| Menecles frater eius fuit, quorum utriusque orationes sunt | |
| in primis ut Asiatico in genere laudabiles. aliud autem | 10 |
| genus est non tam sententiis frequentatum quam verbis | |
| volucre atque incitatum, quali est nunc Asia tota, nec | |
| flumine solum orationis sed etiam exornato et faceto | |
| genere verborum, in quo fuit Aeschylus Cnidius et meus | |
| aequalis Milesius Aeschines. in his erat admirabilis ora- | 15 |
| tionis cursus, ornata sententiarum concinnitas non erat. | |
| haec autem, ut dixi, genera dicendi aptiora sunt adule- | 326.1 |
| scentibus, in senibus gravitatem non habent. itaque | |
| Hortensius utroque genere florens clamores faciebat adu- | |
| lescens. habebat enim et Meneclium illud studium cre- | |
| brarum venustarumque sententiarum, in quibus, ut in illo | 5 |
| Graeco, sic in hoc erant quaedam magis venustae dulces- | |
| que sententiae quam aut necessariae aut interdum utiles; | |
| et erat oratio cum incitata et vibrans tum etiam accurata | |
| et polita. non probabantur haec senibus—saepe videbam | |
| cum inridentem tum etiam irascentem et stomachantem | 10 |
| Philippum—, sed mirabantur adulescentes, multitudo | |
| movebatur. erat excellens iudicio volgi et facile primas | 327.1 |
| tenebat adulescens. etsi enim genus illud dicendi aucto- | |
| ritatis habebat parum, tamen aptum esse aetati videbatur. | |
| et certe, quod et ingeni quaedam forma lucebat <usu> et | |
| exercitatione perfecta eratque verborum astricta compren- | 5 |
| sio, summam hominum admirationem excitabat. sed cum | |
| iam honores et illa senior auctoritas gravius quiddam | |
| requireret, remanebat idem nec decebat idem; quodque | |
| exercitationem studiumque dimiserat, quod in eo fuerat | |
| acerrimum, concinnitas illa crebritasque sententiarum | 10 |
| pristina manebat, sed ea vestitu illo orationis, quo con- | |
| suerat, ornata non erat. hoc tibi ille, Brute, minus for- | |
| tasse placuit quam placuisset, si illum flagrantem studio | |
| et florentem facultate audire potuisses. |