| Tum Brutus: ego vero, inquit, et ista, quae dicis, video | 328.1 |
| qualia sint et Hortensium magnum oratorem semper | |
| putavi maxumeque probavi pro Messalla dicentem, cum | |
| tu afuisti. | |
| Sic ferunt, inquam, idque declarat totidem quot dixit, | 5 |
| ut aiunt, scripta verbis oratio. ergo ille a Crasso consule | |
| et Scaevola usque ad Paulum et Marcellum consules flo- | |
| ruit, nos in eodem cursu fuimus a Sulla dictatore ad eos- | |
| dem fere consules. sic Q. Hortensi vox exstincta fato | |
| suo est, nostra publico. | 10 |
| Melius, quaeso, ominare, inquit Brutus. | |
| Sit sane ut vis, inquam, et id non tam mea causa quam | 329.1 |
| tua; sed fortunatus illius exitus, qui ea non vidit cum | |
| fierent, quae providit futura. saepe enim inter nos impen- | |
| dentis casus deflevimus, cum belli civilis causas in priva- | |
| torum cupiditatibus inclusas, pacis spem a publico con- | 5 |
| silio esse exclusam videremus. sed illum videtur felicitas | |
| ipsius, qua semper est usus, ab eis miseriis, quae con- | |
| secutae sunt, morte vindicavisse. | |
| Nos autem, Brute, quoniam post Hortensi clarissimi | 330.1 |
| oratoris mortem orbae eloquentiae quasi tutores relicti | |
| sumus, domi teneamus eam saeptam liberali custodia, et | |
| hos ignotos atque impudentes procos repudiemus tue- | |
| amurque ut adultam virginem caste et ab amatorum im- | 5 |
| petu quantum possumus prohibeamus. equidem etsi doleo | |
| me in vitam paulo serius tamquam in viam ingressum, | |
| priusquam confectum iter sit, in hanc rei publicae noctem | |
| incidisse, tamen ea consolatione sustentor quam tu mihi, | |
| Brute, adhibuisti tuis suavissimis litteris, quibus me forti | 10 |
| animo esse oportere censebas, quod ea gessissem, quae de | |
| me etiam me tacente ipsa loquerentur viverentque mor- | |
| tuo; quae, si recte esset, salute rei publicae, sin secus, | |
| interitu ipso testimonium meorum de re publica consilio- | |
| rum darent. sed in te intuens, Brute, doleo, cuius in | 331.1 |
| adulescentiam per medias laudes quasi quadrigis vehen- | |
| tem transversa incurrit misera fortuna rei publicae. hic me | |
| dolor tangit, haec me cura sollicitat et hunc mecum so- | |
| cium eiusdem et amoris et iudici. tibi favemus, te tua | 5 |
| frui virtute cupimus, tibi optamus eam rem publicam in | |
| qua duorum generum amplissumorum renovare memo- | |
| riam atque augere possis. tuum enim forum, tuum erat | |
| illud curriculum, tu illuc veneras unus, qui non linguam | |
| modo acuisses exercitatione dicendi, sed et ipsam elo- | 10 |
| quentiam locupletavisses graviorum artium instrumento | |
| et isdem artibus decus omne virtutis cum summa elo- | |
| quentiae laude iunxisses. ex te duplex nos afficit solli- | 332.1 |
| citudo, quod et ipse re publica careas et illa te. tu tamen, | |
| etsi cursum ingeni tui, Brute, premit haec importuna | |
| clades civitatis, contine te in tuis perennibus studiis et | |
| effice id quod iam propemodum vel plane potius effece- | 5 |
| ras, ut te eripias ex ea, quam ego congessi in hunc ser- | |
| monem, turba patronorum. nec enim decet te ornatum | |
| uberrumis artibus, quas cum domo haurire non posses, | |
| arcessivisti ex urbe ea, quae domus est semper habita | |
| doctrinae, numerari in volgo patronorum. nam quid te | 10 |
| exercuit Pammenes vir longe eloquentissimus Graeciae, | |
| quid illa vetus Academia atque eius heres Aristus hospes | |
| et familiaris meus, si quidem similes maioris partis orato- | |
| rum futuri sumus? nonne cernimus vix singulis aetatibus | 333.1 |
| binos oratores laudabilis constitisse? Galba fuit inter tot | |
| aequalis unus excellens, cui, quem ad modum accepimus, et | |
| Cato cedebat senior et qui temporibus illis aetate inferio- | |
| res fuerunt; Lepidus postea, deinde Carbo; nam Grac- | 5 |
| chi in contionibus multo faciliore et liberiore genere | |
| dicendi, quorum tamen ipsorum ad aetatem laus elo- | |
| quentiae perfecta nondum fuit; Antonius, Crassus, post | |
| Cotta, Sulpicius, Hortensius. nihil dico amplius, tantum | |
| dico: si mihi accidisset, ut numerarer in multis * * * si | 10 |
| operosa est concursatio magis oportunorum * * * |