| Tuli graviter et acerbe, iudices, in eum me locum adduci | 4.1 |
| ut aut eos homines spes falleret qui opem a me atque | |
| auxilium petissent, aut ego, qui me ad defendendos homines | |
| ab ineunte adulescentia dedissem, tempore atque officio | |
| coactus ad accusandum traducerer. Dicebam habere eos | 5 |
| actorem Q. Caecilium, qui praesertim quaestor in eadem | |
| provincia post me quaestorem fuisset. Quo ego adiumento | |
| sperabam hanc a me posse molestiam demoveri, id mihi | |
| erat adversarium maxime; nam illi multo mihi hoc facilius | |
| remisissent si istum non nossent, aut si iste apud eos | 10 |
| quaestor non fuisset. Adductus sum, iudices, officio, fide, | 5.1 |
| misericordia, multorum bonorum exemplo, vetere consue- | |
| tudine institutoque maiorum, ut onus huius laboris atque | |
| offici non ex meo, sed ex meorum necessariorum tempore | |
| mihi suscipiendum putarem. | 5 |
| Quo in negotio tamen illa me res, iudices, consolatur, | |
| quod haec quae videtur esse accusatio mea non potius | |
| accusatio quam defensio est existimanda. Defendo enim | |
| multos mortalis, multas civitates, provinciam Siciliam totam; | |
| quam ob rem, quia mihi unus est accusandus, prope modum | 10 |
| manere in instituto meo videor et non omnino a defendendis | |
| hominibus sublevandisque discedere. Quodsi hanc causam | 6.1 |
| tam idoneam, tam inlustrem, tam gravem non haberem,— | |
| si aut hoc a me Siculi non petissent aut mihi cum Siculis | |
| causa tantae necessitudinis non intercederet, et hoc quod | |
| facio me rei publicae causa facere profiterer, ut homo sin- | 5 |
| gulari cupiditate, audacia, scelere praeditus, cuius furta | |
| atque flagitia non in Sicilia solum, sed in Achaia, Asia, | |
| Cilicia, Pamphylia, Romae denique ante oculos omnium | |
| maxima turpissimaque nossemus, me agente in iudicium | |
| vocaretur,—quis tandem esset qui meum factum aut con- | 10 |
| silium posset reprehendere? Quid est, pro deum homi- | 7.1 |
| numque fidem, in quo ego rei publicae plus hoc tempore | |
| prodesse possim? Quid est quod aut populo Romano | |
| gratius esse debeat, aut sociis exterisque nationibus optatius | |
| esse possit, aut saluti fortunisque omnium magis accommo- | 5 |
| datum sit? Populatae, vexatae, funditus eversae provinciae, | |
| socii stipendiariique populi Romani adflicti, miseri, iam non | |
| salutis spem sed solacium exiti quaerunt. Qui iudicia | 8.1 |
| manere apud ordinem senatorium volunt, queruntur accusa- | |
| tores se idoneos non habere: qui accusare possunt, iudi- | |
| ciorum severitatem desiderant. Populus Romanus interea, | |
| tametsi multis incommodis difficultatibusque adfectus est, | 5 |
| tamen nihil aeque in re publica atque illam veterem iudi- | |
| ciorum vim gravitatemque requirit. Iudiciorum desiderio | |
| tribunicia potestas efflagitata est, iudiciorum levitate ordo | |
| quoque alius ad res iudicandas postulatur, iudicum culpa | |
| atque dedecore etiam censorium nomen, quod asperius | 10 |
| antea populo videri solebat, id nunc poscitur, id iam popu- | |
| lare et plausibile factum est. In hac libidine hominum | 9.1 |
| nocentissimorum, in populi Romani cotidiana querimonia, | |
| iudiciorum infamia, totius ordinis offensione, cum hoc unum | |
| his tot incommodis remedium esse arbitrarer, ut homines | |
| idonei atque integri causam rei publicae legumque suscipe- | 5 |
| rent, fateor me salutis omnium causa ad eam partem | |
| accessisse rei publicae sublevandae quae maxime laboraret. |