| Nunc quoniam quibus rebus adductus ad causam acces- | 10.1 |
| serim demonstravi, dicendum necessario est de contentione | |
| nostra, ut in constituendo accusatore quid sequi possitis | |
| habeatis. Ego sic intellego, iudices: cum de pecuniis | |
| repetundis nomen cuiuspiam deferatur, si certamen inter | 5 |
| aliquos sit cui potissimum delatio detur, haec duo in primis | |
| spectari oportere, quem maxime velint actorem esse ii | |
| quibus factae esse dicantur iniuriae, et quem minime | |
| velit is qui eas iniurias fecisse arguatur. In hac causa, | 11.1 |
| iudices, tametsi utrumque esse arbitror perspicuum, tamen | |
| de utroque dicam, et de eo prius quod apud vos plurimum | |
| debet valere, hoc est de voluntate eorum quibus iniuriae | |
| factae sunt; quorum causa iudicium de pecuniis repetundis | 5 |
| est constitutum. | |
| Siciliam provinciam C. Verres per triennium depopu- | |
| latus esse, Siculorum civitates vastasse, domos exinanisse, | |
| fana spoliasse dicitur. Adsunt, queruntur Siculi universi; | |
| ad meam fidem, quam habent spectatam iam et cognitam, | 10 |
| confugiunt; auxilium sibi per me a vobis atque a populi | |
| Romani legibus petunt; me defensorem calamitatum sua- | |
| rum, me ultorem iniuriarum, me cognitorem iuris sui, me | |
| actorem causae totius esse voluerunt. Vtrum, Q. Caecili, | 12.1 |
| hoc dices, me non Siculorum rogatu ad causam accedere, an | |
| optimorum fidelissimorumque sociorum voluntatem apud | |
| hos gravem esse non oportere? Si id audebis dicere, quod | |
| C. Verres, cui te inimicum esse simulas, maxime existimari | 5 |
| vult, Siculos hoc a me non petisse, primum causam inimici | |
| tui sublevabis, de quo non praeiudicium, sed plane iudicium | |
| iam factum putatur, quod ita percrebruit, Siculos omnis | |
| actorem suae causae contra illius iniurias quaesisse. Hoc | 13.1 |
| si tu, inimicus eius, factum negabis, quod ipse, cui maxime | |
| haec res obstat, negare non audet, videto ne nimium fami- | |
| liariter inimicitias exercere videare. Deinde sunt testes | |
| viri clarissimi nostrae civitatis, quos omnis a me nominari | 5 |
| non est necesse: eos qui adsunt appellabo, quos, si mentirer, | |
| testis esse impudentiae meae minime vellem. Scit is qui | |
| est in consilio, C. Marcellus, scit is quem adesse video, | |
| Cn. Lentulus Marcellinus; quorum fide atque praesidio | |
| Siculi maxime nituntur, quod omnino Marcellorum nomini | 10 |
| tota illa provincia adiuncta est. Hi sciunt hoc non modo | 14.1 |
| a me petitum esse, sed ita saepe et ita vehementer esse | |
| petitum ut aut causa mihi suscipienda fuerit aut officium | |
| necessitudinis repudiandum. Sed quid ego his testibus | |
| utor, quasi res dubia aut obscura sit? Adsunt homines ex | 5 |
| tota provincia nobilissimi, qui praesentes vos orant atque | |
| obsecrant, iudices, ut in actore causae suae deligendo | |
| vestrum iudicium ab suo iudicio ne discrepet. Omnium | |
| civitatum totius Siciliae legationes adsunt praeter duas | |
| civitates; quarum duarum si adessent, duo crimina vel | 10 |
| maxima minuerentur quae cum his civitatibus C. Verri | |
| communicata sunt. At enim cur a me potissimum hoc | 15.1 |
| praesidium petiverunt? Si esset dubium petissent necne, | |
| dicerem cur petissent: nunc vero, cum id ita perspicuum | |
| sit ut oculis iudicare possitis, nescio cur hoc mihi de- | |
| trimento esse debeat, si id mihi obiciatur, me potissimum | 5 |
| esse delectum. Verum id mihi non sumo, iudices, et hoc | 16.1 |
| non modo in oratione mea non pono, sed ne in opinione | |
| quidem cuiusquam relinquo, me omnibus patronis esse | |
| praepositum. Non ita est; sed unius cuiusque temporis, | |
| valetudinis, facultatis ad agendum ducta ratio est. Mea | 5 |
| fuit semper haec in hac re voluntas et sententia, quemvis | |
| ut hoc mallem de iis qui essent idonei suscipere quam me, | |
| me ut mallem quam neminem. |