| Reliquum est iam ut illud quaeramus, cum hoc constet, | 17.1 |
| Siculos a me petisse, ecquid hanc rem apud vos animosque | |
| vestros valere oporteat, ecquid auctoritatis apud vos in suo | |
| iure repetundo socii populi Romani, supplices vestri, habere | |
| debeant. De quo quid ego plura commemorem? quasi | 5 |
| vero dubium sit quin tota lex de pecuniis repetundis socio- | |
| rum causa constituta sit; nam civibus cum sunt ereptae | 18.1 |
| pecuniae, civili fere actione et privato iure repetuntur. | |
| Haec lex socialis est, hoc ius nationum exterarum est, hanc | |
| habent arcem, minus aliquanto nunc quidem munitam | |
| quam antea, verum tamen si qua reliqua spes est quae | 5 |
| sociorum animos consolari possit, ea tota in hac lege posita | |
| est; cuius legis non modo a populo Romano, sed etiam | |
| ab ultimis nationibus iam pridem severi custodes requirun- | |
| tur. Quis ergo est qui neget oportere eorum arbitratu lege | 19.1 |
| agi quorum causa lex sit constituta? Sicilia tota si una | |
| voce loqueretur, hoc diceret: 'Quod auri, quod argenti, | |
| quod ornamentorum in meis urbibus, sedibus, delubris fuit, | |
| quod in una quaque re beneficio senatus populique Romani | 5 |
| iuris habui, id mihi tu, C. Verres, eripuisti atque abstulisti; | |
| quo nomine abs te sestertium miliens ex lege repeto.' Si | |
| universa, ut dixi, provincia loqui posset, hac voce uteretur: | |
| quoniam id non poterat, harum rerum actorem quem ido- | |
| neum esse arbitrata est ipsa delegit. In eius modi re quis- | 20.1 |
| quam tam impudens reperietur qui ad alienam causam, | |
| invitis iis quorum negotium est, accedere aut adspirare | |
| audeat? Si tibi, Q. Caecili, hoc Siculi dicerent: 'Te non | |
| novimus, nescimus qui sis, numquam te antea vidimus; | 5 |
| sine nos per eum nostras fortunas defendere cuius fides est | |
| nobis cognita,' nonne id dicerent quod cuivis probare de- | |
| berent? Nunc hoc dicunt, utrumque se nosse; alterum se | |
| cupere defensorem esse fortunarum suarum, alterum plane | |
| nolle. Cur nolint, etiamsi taceant, satis dicunt; verum | 21.1 |
| non tacent. Tamen iis invitissimis te offeres? tamen in | |
| aliena causa loquere? tamen eos defendes qui se ab omni- | |
| bus desertos potius quam abs te defensos esse malunt? | |
| tamen iis operam tuam pollicebere qui te neque velle sua | 5 |
| causa nec, si cupias, posse arbitrantur? Cur eorum spem | |
| exiguam reliquarum fortunarum, quam habent in legis et in | |
| iudici severitate positam, vi extorquere conaris? cur te | |
| interponis invitissimis iis quibus maxime lex consultum esse | |
| vult? cur, de quibus in provincia non optime es meritus, | 10 |
| eos nunc plane fortunis omnibus conaris evertere? cur iis | |
| non modo persequendi iuris sui, sed etiam deplorandae | |
| calamitatis adimis potestatem? Nam te actore quem eorum | 22.1 |
| adfuturum putas, quos intellegis non ut per te alium, sed ut | |
| per alium aliquem te ipsum ulciscantur laborare? |