At enim solum id est, ut me Siculi maxime velint: alte- 22.4
rum illud, credo, obscurum est, a quo Verres minime se 5
accusari velit. Ecquis umquam tam palam de honore, tam
vehementer de salute sua contendit quam ille atque illius
amici ne haec mihi delatio detur? Sunt multa quae Verres
in me esse arbitratur, quae scit in te, Caecili, non esse;
quae cuius modi in utroque nostrum sint, paulo post com- 10
memorabo; nunc tantum id dicam quod tacitus tu mihi 23.1
adsentiare, nullam rem in me esse quam ille contemnat,
nullam in te quam pertimescat. Itaque magnus ille de-
fensor et amicus eius tibi suffragatur, me oppugnat; aperte
ab iudicibus petit ut tu mihi anteponare, et ait hoc se 5
honeste sine ulla invidia ac sine ulla offensione contendere.
'Non enim,' inquit, 'illud peto quod soleo, cum vehe-
mentius contendi, impetrare: reus ut absolvatur non peto,
sed ut potius ab hoc quam ab illo accusetur, id peto. Da
mihi hoc; concede quod facile est, quod honestum, quod 10
non invidiosum; quod cum dederis, sine ullo tuo periculo,
sine infamia illud dederis, ut is absolvatur cuius ego causa
laboro.' Et ait idem, ut aliquis metus adiunctus sit ad 24.1
gratiam, certos esse in consilio quibus ostendi tabellas velit;
id esse perfacile; non enim singulos ferre sententias, sed
universos constituere; ceratam uni cuique tabellam dari
cera legitima, non illa infami ac nefaria. Atque is non tam 5
propter Verrem laborat quam quod eum minime res tota
delectat; videt enim, si a pueris nobilibus, quos adhuc
elusit, si a quadruplatoribus, quos non sine causa con-
tempsit semper ac pro nihilo putavit, accusandi voluntas ad
viros fortis spectatosque homines translata sit, sese in 10
iudiciis diutius dominari non posse. Huic ego homini iam 25.1
ante denuntio, si a me causam hanc vos agi volueritis,
rationem illi defendendi totam esse mutandam, et ita mu-
tandam ut, meliore et honestiore condicione quam qua ipse
vult ut<i>, imitetur homines eos quos ipse vidit amplissimos, 5
L. Crassum et M. Antonium, qui nihil se arbitrabantur ad
iudicia causasque amicorum praeter fidem et ingenium
adferre oportere. Nihil erit quod me agente arbitretur
iudicium sine magno multorum periculo posse corrumpi.
Ego in hoc iudicio mihi Siculorum causam receptam, populi 26.1
Romani susceptam esse arbitror, ut mihi non unus homo
improbus opprimendus sit, id quod Siculi petiverunt, sed
omnino omnis improbitas, id quod populus Romanus iam
diu flagitat, exstinguenda atque delenda sit: in quo ego 5
quid eniti aut quid efficere possim, malo in aliorum spe
relinquere quam in oratione mea ponere.