| Tu vero, Caecili, quid potes? quo tempore aut qua in re | 27.1 |
| non modo ceteris specimen aliquod dedisti, sed tute tui | |
| periculum fecisti? In mentem tibi non venit quid negoti | |
| sit causam publicam sustinere, vitam alterius totam ex- | |
| plicare atque eam non modo in animis iudicum, sed etiam | 5 |
| in oculis conspectuque omnium exponere, sociorum salutem, | |
| commoda provinciarum, vim legum, gravitatem iudiciorum | |
| defendere? Cognosce ex me, quoniam hoc primum tempus | |
| discendi nactus es, quam multa esse oporteat in eo qui | |
| alterum accuset; ex quibus si unum aliquod in te cogno- | 10 |
| veris, ego iam tibi ipse istuc quod expetis mea voluntate | |
| concedam. | |
| Primum integritatem atque innocentiam singularem; | |
| nihil est enim quod minus ferendum sit quam rationem | |
| ab altero vitae reposcere eum qui non possit suae reddere. | 15 |
| Hic ego de te plura non dicam: unum illud credo omnis | 28.1 |
| animum advertere, te adhuc a nullis nisi ab Siculis potuisse | |
| cognosci; Siculos hoc dicere, cum eidem sint irati cui tu te | |
| inimicum esse dicis, sese tamen te actore ad iudicium non | |
| adfuturos. Quare negent ex me non audies: hos patere | 5 |
| id suspicari quod necesse est. Illi quidem, ut est hominum | |
| genus nimis acutum et suspiciosum, non te ex Sicilia litteras | |
| in Verrem deportare velle arbitrantur, sed, quod isdem | |
| litteris illius praetura et tua quaestura consignata sit, aspor- | |
| tare te velle ex Sicilia litteras suspicantur. | 10 |
| Deinde accusatorem firmum verumque esse oportet. | 29.1 |
| Eum ego si te putem cupere esse, facile intellego esse non | |
| posse. Nec ea dico, quae si dicam tamen infirmare non | |
| possis, te, antequam de Sicilia decesseris, in gratiam redisse | |
| cum Verre; Potamonem, scribam et familiarem tuum, re- | 5 |
| tentum esse a Verre in provincia, cum tu decederes; M. | |
| Caecilium, fratrem tuum, lectissimum atque ornatissimum | |
| adulescentem, non modo non adesse neque tecum tuas | |
| iniurias persequi, sed esse cum Verre et cum illo familiaris- | |
| sime atque amicissime vivere. Sunt et haec et alia in te | 10 |
| falsi accusatoris signa permulta, quibus ego nunc non utor: | |
| hoc dico, te, si maxime cupias, tamen verum accusatorem | |
| esse non posse. Video enim permulta esse crimina quorum | 30.1 |
| tibi societas cum Verre eius modi est ut ea in accusando | |
| attingere non audeas. Queritur Sicilia tota C. Verrem ab | |
| aratoribus, cum frumentum sibi in cellam imperavisset, et | |
| cum esset tritici modius HS ii, pro frumento in modios | 5 |
| singulos duodenos sestertios exegisse. Magnum crimen, | |
| ingens pecunia, furtum impudens, iniuria non ferenda! | |
| Ego hoc uno crimine illum condemnem necesse est: tu, | |
| Caecili, quid facies? utrum hoc tantum crimen praeter- | 31.1 |
| mittes an obicies? Si obicies, idne alteri crimini dabis | |
| quod eodem tempore in eadem provincia tu ipse fecisti? | |
| audebis ita accusare alterum ut quo minus tute condemnere | |
| recusare non possis? Sin praetermittes, qualis erit tua ista | 5 |
| accusatio, quae domestici periculi metu certissimi et maximi | |
| criminis non modo sp<ons>ionem, verum etiam mentionem | |
| ipsam pertimescat? Emptum est ex senatus consulto fru- | 32.1 |
| mentum ab Siculis praetore Verre, pro quo frumento pe- | |
| cunia omnis soluta non est. Grave est hoc crimen in | |
| Verrem, grave me agente, te accusante nullum; eras enim | |
| tu quaestor, pecuniam publicam tu tractabas, ex qua, | 5 |
| etiamsi cuperet praetor, tamen ne qua deductio fieret | |
| magna ex parte tua potestas erat. Huius quoque igitur | |
| criminis te accusante mentio nulla fiet: silebitur toto iudicio | |
| de maximis et notissimis illius furtis et iniuriis. Mihi | |
| crede, Caecili, non potest in accusando socios vere de- | 10 |
| fendere is qui cum reo criminum societate coniunctus est. | |
| Mancipes a civitatibus pro frumento pecuniam exegerunt. | 33.1 |
| Quid? hoc Verre praetore factum est solum? Non, sed | |
| etiam quaestore Caecilio. Quid igitur? daturus es huic | |
| crimini quod et potuisti prohibere ne fieret et debuisti, an | |
| totum id relinques? Ergo id omnino Verres in iudicio suo | 5 |
| non audiet quod, cum faciebat, quem ad modum defensurus | |
| esset non reperiebat. |