| Atque ego haec quae in medio posita sunt commemoro: | 33.8 |
| sunt alia magis occulta furta, quae ille, ut istius, credo, | |
| animos atque impetus retardaret, benignissime cum quae- | 10 |
| store suo communicavit. Haec tu scis ad me esse delata; | 34.1 |
| quae si velim proferre, facile omnes intellegent vobis inter | |
| vos non modo voluntatem fuisse coniunctam, sed ne prae- | |
| dam quidem adhuc esse divisam. Quapropter si tibi | |
| indicium postulas dari quod tecum una fecerit, concedo, | 5 |
| si id lege permittitur; sin autem de accusatione dicimus, | |
| concedas oportet iis qui nullo suo peccato impediuntur quo | |
| minus alterius peccata demonstrare possint. Ac vide quan- | 35.1 |
| tum interfuturum sit inter meam tuamque accusationem. | |
| Ego etiam quae tu sine Verre commisisti Verri crimini | |
| daturus sum, quod te non prohibuerit, cum summam ipse | |
| haberet potestatem: tu contra ne quae ille quidem fecit | 5 |
| obicies, ne qua ex parte coniunctus cum eo reperiare. | |
| Quid? illa, Caecili, contemnendane tibi videntur esse, | |
| sine quibus causa sustineri, praesertim tanta, nullo modo | |
| potest? aliqua facultas agendi, aliqua dicendi consuetudo, | |
| aliqua in foro, iudiciis, legibus aut ratio aut exercitatio? | 10 |
| Intellego quam scopuloso difficilique in loco verser; nam | 36.1 |
| cum omnis adrogantia odiosa est, tum illa ingeni atque | |
| eloquentiae multo molestissima. Quam ob rem nihil dico | |
| de meo ingenio; neque est quod possim dicere, neque si | |
| esset dicerem; aut enim id mihi satis est quod est de me | 5 |
| opinionis, quidquid est, aut, si id parum est, ego maius | |
| id commemorando facere non possum. De te, Caecili,—iam | 37.1 |
| mehercule hoc extra hanc contentionem certamenque no- | |
| strum familiariter tecum loquar,—tu ipse quem ad modum | |
| existimes vide etiam atque etiam, et tu te collige, et qui sis | |
| et quid facere possis considera. Putasne te posse de | 5 |
| maximis acerbissimisque rebus, cum causam sociorum for- | |
| tunasque provinciae, ius populi Romani, gravitatem iudici | |
| legumque susceperis, tot res tam gravis, tam varias voce, | |
| memoria, consilio, ingenio sustinere? Putasne te posse | 38.1 |
| quae C. Verres in quaestura, quae in legatione, quae in | |
| praetura, quae Romae, quae in Italia, quae in Achaia, Asia | |
| Pamphyliaque peccarit, ea, quem ad modum locis tempori- | |
| busque divisa sint, sic criminibus et oratione distinguere? | 5 |
| Putasne posse, id quod in eius modi reo maxime neces- | |
| sarium est, facere ut, quae ille libidinose, quae nefarie, quae | |
| crudeliter fecerit, ea aeque acerba et indigna videantur esse | |
| his qui audient atque illis visa sunt qui senserunt? Magna | 39.1 |
| sunt ea quae dico, mihi crede; noli haec contemnere. | |
| Dicenda, demonstranda, explicanda sunt omnia, causa non | |
| solum exponenda, sed etiam graviter copioseque agenda | |
| est; perficiendum est, si quid agere aut proficere vis, ut | 5 |
| homines te non solum audiant, verum etiam libenter | |
| studioseque audiant. In quo si te multum natura adiuvaret, | |
| si optimis a pueritia disciplinis atque artibus studuisses et in | |
| his elaborasses, si litteras Graecas Athenis non Lilybaei, | |
| Latinas Romae non in Sicilia didicisses, tamen esset ma- | 10 |
| gnum tantam causam, tam exspectatam, et diligentia consequi | |
| et memoria complecti et oratione expromere et voce ac | |
| viribus sustinere. |