| Fortasse dices: 'Quid ergo? haec in te sunt omnia?' | 40.1 |
| Vtinam quidem essent! verum tamen ut esse possent | |
| magno studio mihi a pueritia est elaboratum. Quodsi | |
| ego haec propter magnitudinem rerum ac difficultatem | |
| adsequi non potui, qui in omni vita nihil aliud egi, quam | 5 |
| longe tu te ab his rebus abesse arbitrare, quas non modo | |
| antea numquam cogitasti, sed ne nunc quidem, cum in | |
| eas ingrederis, quae et quantae sint suspicari potes? Ego | 41.1 |
| qui, sicut omnes sciunt, in foro iudiciisque ita verser ut | |
| eiusdem aetatis aut nemo aut pauci pluris causas defende- | |
| rint, et qui omne tempus quod mihi ab amicorum negotiis | |
| datur in his studiis laboribusque consumam, quo paratior | 5 |
| ad usum forensem promptiorque esse possim, tamen ita | |
| mihi deos velim propitios ut, cum illius mihi temporis venit | |
| in mentem quo die citato reo mihi dicendum sit, non | |
| solum commoveor animo, sed etiam toto corpore per- | |
| horresco. Iam nunc mente et cogitatione prospicio quae | 42.1 |
| tum studia hominum, qui concursus futuri sint, quantam | |
| exspectationem magnitudo iudici sit adlatura, quantam | |
| auditorum multitudinem infamia C. Verris concitatura, | |
| quantam denique audientiam orationi meae improbitas | 5 |
| illius factura sit. Quae cum cogito, iam nunc timeo | |
| quidnam pro offensione hominum, qui illi inimici infensi- | |
| que sunt, et exspectatione omnium et magnitudine rerum | |
| dignum eloqui possim. Tu horum nihil metuis, nihil | 43.1 |
| cogitas, nihil laboras: si quid ex vetere aliqua oratione, | |
| 'Iovem ego Optimum Maximum,' aut 'Vellem, si fieri | |
| potuisset, iudices,' aut aliquid eius modi ediscere potueris, | |
| praeclare te paratum in iudicium venturum arbitraris. | 5 |