| Ac si tibi nemo responsurus esset, tamen ipsam causam, | 44.1 |
| ut ego arbitror, demonstrare non posses: nunc ne illud | |
| quidem cogitas, tibi cum homine disertissimo et ad di- | |
| cendum paratissimo futurum esse certamen, quicum modo | |
| disserendum, modo omni ratione pugnandum certandumque | 5 |
| sit. Cuius ego ingenium ita laudo ut non pertimescam, ita | |
| probo ut me ab eo delectari facilius quam decipi putem | |
| posse. Numquam ille me opprimet consilio, numquam | |
| ullo artificio pervertet, numquam ingenio me suo labe- | |
| factare atque infirmare conabitur; novi omnis hominis | 10 |
| petitiones rationesque dicendi; saepe in isdem, saepe in | |
| contrariis causis versati sumus; ita contra me ille dicet, | |
| quamvis sit ingeniosus, ut non nullum etiam de suo ingenio | |
| iudicium fieri arbitretur. Te vero, Caecili, quem ad modum | 45.1 |
| sit elusurus, quam omni ratione iactaturus, videre iam | |
| videor; quotiens ille tibi potestatem optionemque facturus | |
| sit ut eligas utrum velis—factum esse necne, verum esse an | |
| falsum—utrum dixeris, id contra te futurum. Qui tibi | 5 |
| aestus, qui error, quae tenebrae, di immortales, erunt, | |
| homini minime malo! Quid? cum accusationis tuae | |
| membra dividere coeperit et in digitis suis singulas partis | |
| causae constituere? quid? cum unum quidque transigere, | |
| expedire, absolvere? Ipse profecto metuere incipies ne | 10 |
| innocenti periculum facessieris. Quid? cum commiserari, | 46.1 |
| conqueri, et ex illius invidia deonerare aliquid et in te | |
| traicere coeperit, commemorare quaestoris cum praetore | |
| necessitudinem constitutam, morem maiorum, sortis reli- | |
| gionem, poterisne eius orationis subire invidiam? Vide | 5 |
| modo, etiam atque etiam considera. Mihi enim videtur | |
| periculum fore ne ille non modo verbis te obruat, sed | |
| gestu ipso ac motu corporis praestringat aciem ingeni tui, | |
| teque ab institutis tuis cogitationibusque abducat. Atque | 47.1 |
| huiusce rei iudicium iam continuo video futurum. Si enim | |
| mihi hodie respondere ad haec quae dico potueris, si ab | |
| isto libro, quem tibi magister ludi nescio qui ex alienis | |
| orationibus compositum dedit, verbo uno discesseris, posse | 5 |
| te et illi quoque iudicio non deesse et causae atque officio | |
| tuo satis facere arbitrabor; sin mecum in hac prolusione | |
| nihil fueris, quem te in ipsa pugna cum acerrimo adversario | |
| fore putemus? |