| Esto, ipse nihil est, nihil potest; at venit paratus cum | 47.10 |
| subscriptoribus exercitatis et disertis. Est tamen hoc ali- | |
| quid, tametsi non est satis; omnibus enim rebus is qui | |
| princeps in agendo est ornatissimus et paratissimus esse | |
| debet. Verum tamen L. Appuleium esse video proximum | |
| subscriptorem, hominem non aetate sed usu forensi atque | 15 |
| exercitatione tironem. Deinde, ut opinor, habet Alienum, | 48.1 |
| hunc tamen a subselliis; qui quid in dicendo posset num- | |
| quam satis attendi, in clamando quidem video eum esse | |
| bene robustum atque exercitatum. In hoc spes tuae sunt | |
| omnes; hic, si tu eris actor constitutus, totum iudicium | 5 |
| sustinebit. Ac ne is quidem tantum contendet in dicendo | |
| quantum potest, sed consulet laudi et existimationi tuae, et | |
| ex eo quod ipse potest in dicendo aliquantum remittet, ut | |
| tu tamen aliquid esse videare. Vt in actoribus Graecis | |
| fieri videmus, saepe illum qui est secundarum aut tertiarum | 10 |
| partium, cum possit aliquanto clarius dicere quam ipse | |
| primarum, multum submittere, ut ille princeps quam | |
| maxime excellat, sic faciet Alienus; tibi serviet, tibi leno- | |
| cinabitur, minus aliquanto contendet quam potest. Iam | 49.1 |
| hoc considerate, cuius modi accusatores in tanto iudicio | |
| simus habituri, cum et ipse Alienus ex ea facultate, si quam | |
| habet, aliquantum detracturus sit, et Caecilius tum denique | |
| se aliquid futurum putet, si Alienus minus vehemens fuerit | 5 |
| et sibi primas in dicendo partis concesserit. Quartum | |
| quem sit habiturus non video, nisi quem forte ex illo grege | |
| moratorum, qui subscriptionem sibi postularunt cuicumque | |
| vos delationem dedissetis: ex quibus alienissimis hominibus | 50.1 |
| ita paratus venis ut tibi hospes aliquis sit recipiendus. | |
| Quibus ego non sum tantum honorem habiturus ut ad ea | |
| quae dixerint certo loco aut singillatim uni cuique re- | |
| spondeam: sic breviter, quoniam non consulto sed casu in | 5 |
| eorum mentionem incidi, quasi praeteriens satis faciam | |
| universis. Tantane vobis inopia videor esse amicorum ut | |
| mihi non ex his quos mecum adduxerim, sed de populo | |
| subscriptor addatur? vobis autem tanta inopia reorum est | |
| ut mihi causam praeripere conemini potius quam aliquos | 10 |
| ad columnam Maeniam vestri ordinis reos reperiatis? | |
| 'Custodem', inquit, 'Tullio me adponite'. Quid? mihi | 51.1 |
| quam multis custodibus opus erit, si te semel ad meas | |
| capsas admisero? qui non solum ne quid enunties, sed | |
| etiam ne quid auferas custodiendus sis. Sed de isto | |
| custode toto sic vobis brevissime respondebo, non esse | 5 |
| hos talis viros commissuros ut ad causam tantam a me | |
| susceptam, mihi creditam, quisquam subscriptor me invito | |
| adspirare possit; etenim fides mea custodem repudiat, | |
| diligentia speculatorem reformidat. |