| Verum ut ad te, Caecili, redeam, quam multa te deficiant | 52.1 |
| vides: quam multa sint in te quae reus nocens in accusa- | |
| tore suo cupiat esse, profecto iam intellegis. Quid ad haec | |
| dici potest? non enim quaero quid tu dicturus sis; video | |
| mihi non te, sed hunc librum esse responsurum, quem | 5 |
| monitor tuus hic tenet; qui si te recte monere volet, | |
| suadebit tibi ut hinc discedas neque mihi verbum ullum | |
| respondeas. Quid enim dices? an id quod dictitas, in- | |
| iuriam tibi fecisse Verrem? Arbitror; neque enim esset | |
| veri simile, cum omnibus Siculis faceret iniurias, te illi | 10 |
| unum eximium cui consuleret fuisse. Sed ceteri Siculi | 53.1 |
| ultorem suarum iniuriarum invenerunt; tu dum tuas in- | |
| iurias per te, id quod non potes, persequi conaris, id agis | |
| ut ceterorum quoque iniuriae sint impunitae atque inultae; | |
| et hoc te praeterit, non id solum spectari solere, qui debeat, | 5 |
| sed etiam illud, qui possit ulcisci; in quo utrumque sit, | |
| eum superiorem esse, in quo alterutrum, in eo non quid | |
| is velit, sed quid facere possit, quaeri solere. Quodsi ei | 54.1 |
| potissimum censes permitti oportere accusandi potestatem | |
| cui maximam C. Verres iniuriam fecerit, utrum tandem | |
| censes hos iudices gravius ferre oportere, te ab illo esse | |
| laesum, an provinciam Siciliam esse vexatam ac perditam? | 5 |
| Opinor, concedes multo hoc et esse gravius et ab omnibus | |
| ferri gravius oportere. Concede igitur ut tibi anteponatur | |
| in accusando provincia; nam provincia accusat cum is | |
| agit causam quem sibi illa defensorem sui iuris, ultorem | |
| iniuriarum, actorem causae totius adoptavit. | 10 |
| At eam tibi C. Verres fecit iniuriam quae ceterorum | 55.1 |
| quoque animos possit alieno incommodo commovere. | |
| Minime; nam id quoque ad rem pertinere arbitror, qualis | |
| iniuria dicatur quae causa inimicitiarum proferatur. | |
| Cognoscite ex me; nam iste eam profecto, nisi plane nihil | 5 |
| sapit, numquam proferet. Agonis quaedam est Lilybitana, | |
| liberta Veneris Erycinae, quae mulier ante hunc quaesto- | |
| rem copiosa plane et locuples fuit. Ab hac praefectus | |
| Antoni quidam symphoniacos servos abducebat per in- | |
| iuriam, quibus se in classe uti velle dicebat. Tum illa, ut | 10 |
| mos in Sicilia est omnium Veneriorum et eorum qui a | |
| Venere se liberaverunt, ut praefecto illi religionem Veneris | |
| nomine obiceret, dixit et se et sua Veneris esse. Vbi hoc | |
| quaestori Caecilio, viro optimo et homini aequissimo, | 56.1 |
| nuntiatum est, vocari ad se Agonidem iubet; iudicium dat | |
| statim, Si paret eam se et sva Veneris esse dixisse. | |
| Iudicant recuperatores id quod necesse erat; neque enim | |
| erat cuiquam dubium quin illa dixisset. Iste in posses- | 5 |
| sionem bonorum mulieris intrat, ipsam Veneri in servitutem | |
| adiudicat; deinde bona vendit, pecuniam redigit. Ita dum | |
| pauca mancipia Veneris nomine Agonis ac religione retinere | |
| vult, fortunas omnis libertatemque suam istius iniuria per- | |
| didit. Lilybaeum Verres venit postea; rem cognoscit, | 10 |
| factum improbat, cogit quaestorem suum pecuniam, quam | |
| ex Agonidis bonis redegisset, eam mulieri omnem ad- | |
| numerare et reddere. Est adhuc, id quod vos omnis | 57.1 |
| admirari video, non Verres, sed Q. Mucius. Quid enim | |
| facere potuit elegantius ad hominum existimationem, | |
| aequius ad levandam mulieris calamitatem, vehementius ad | |
| quaestoris libidinem coercendam? Summe haec omnia | 5 |
| mihi videntur esse laudanda. Sed repente e vestigio ex | |
| homine tamquam aliquo Circaeo poculo factus est Verres; | |
| rediit ad se atque ad mores suos; nam ex illa pecunia | |
| magnam partem ad se vertit, mulieri reddidit quantulum | |
| visum est. Hic tu si laesum te a Verre esse dicis, patiar | 58.1 |
| et concedam; si iniuriam tibi factam quereris, defendam | |
| et negabo; denique de iniuria quae tibi facta sit neminem | |
| nostrum graviorem iudicem esse oportet quam te ipsum, | |
| cui facta dicitur. Si tu cum illo postea in gratiam redisti, | 5 |
| si domi illius aliquotiens fuisti, si ille apud te postea | |
| cenavit, utrum te perfidiosum an prevaricatorem existimari | |
| mavis? Video esse necesse alterutrum, sed ego tecum in | |
| eo non pugnabo quo minus utrum velis eligas. |