| Quodsi ne iniuriae quidem, quae tibi ab illo facta sit, | 59.1 |
| causa remanet, quid habes quod possis dicere quam ob | |
| rem non modo mihi, sed cuiquam anteponare? nisi forte | |
| illud, quod dicturum te esse audio, quaestorem illius fuisse. | |
| Quae causa gravis esset, si certares mecum uter nostrum | 5 |
| illi amicior esse deberet: in contentione suscipiendarum | |
| inimicitiarum ridiculum est putare causam necessitudinis | |
| ad inferendum periculum iustam videri oportere. Etenim | 60.1 |
| si plurimas a tuo praetore iniurias accepisses, tamen eas | |
| ferendo maiorem laudem quam ulciscendo mererere; cum | |
| vero nullum illius in vita rectius factum sit quam id quod | |
| tu iniuriam appellas, hi statuent hanc causam, quam ne in | 5 |
| alio quidem probarent, in te iustam ad necessitudinem | |
| violandam videri? Qui si summam iniuriam ab illo acce- | |
| pisti, tamen, quoniam quaestor eius fuisti, non potes eum | |
| sine ulla vituperatione accusare; si vero non ulla tibi facta | |
| est iniuria, sine scelere eum accusare non potes. Quare | 10 |
| cum incertum sit de iniuria, quemquam horum esse putas | |
| qui non malit te sine vituperatione quam cum scelere | |
| discedere? | |
| Ac vide quid differat inter meam opinionem ac tuam. | 61.1 |
| Tu cum omnibus rebus inferior sis, hac una in re te | |
| mihi anteferri putas oportere, quod quaestor illius fueris: | |
| ego, si superior omnibus rebus esses, hanc unam ob causam | |
| te accusatorem repudiari putarem oportere. Sic enim a | 5 |
| maioribus nostris accepimus, praetorem quaestori suo | |
| parentis loco esse oportere; nullam neque iustiorem neque | |
| graviorem causam necessitudinis posse reperiri quam con- | |
| iunctionem sortis, quam provinciae, quam offici, quam | |
| publici muneris societatem. Quam ob rem si iure posses | 62.1 |
| eum accusare, tamen, cum is tibi parentis numero fuisset, | |
| id pie facere non posses; cum vero neque iniuriam acce- | |
| peris et praetori tuo periculum crees, fatearis necesse est | |
| te illi iniustum impiumque bellum inferre conari. Etenim | 5 |
| ista quaestura ad eam rem valet, ut elaborandum tibi in | |
| ratione reddenda sit quam ob rem qui quaestor eius fueris | |
| accuses, non ut ob eam ipsam causam postulandum sit ut | |
| tibi potissimum accusatio detur. Neque fere umquam | |
| venit in contentionem de accusando qui quaestor fuisset, | 10 |
| quin repudiaretur. Itaque neque L. Philoni in C. Servilium | 63.1 |
| nominis deferendi potestas est data, neque M. Aurelio | |
| Scauro in L. Flaccum, neque Cn. Pompeio in T. Albucium; | |
| quorum nemo propter indignitatem repudiatus est, sed ne | |
| libido violandae necessitudinis auctoritate iudicum com- | 5 |
| probaretur. Atque ille Cn. Pompeius ita cum C. Iulio | |
| contendit, ut tu mecum; quaestor enim Albuci fuerat, ut | |
| tu Verris; Iulius hoc secum auctoritatis ad accusandum | |
| adferebat quod, ut hoc tempore nos ab Siculis, sic tum ille | |
| ab Sardis rogatus ad causam accesserat. | 10 |