| Semper haec causa plurimum valuit, semper haec ratio | 63.11 |
| accusandi fuit honestissima, pro sociis, pro salute pro- | |
| vinciae, pro exterarum nationum commodis inimicitias sus- | |
| cipere, ad periculum accedere, operam, studium, laborem | |
| interponere. Etenim si probabilis est eorum causa qui | 64.1 |
| iniurias suas persequi volunt (qua in re dolori suo, non rei | |
| publicae commodis serviunt), quanto illa honestior causa | |
| est, quae non solum probabilis videri sed etiam grata esse | |
| debet, nulla privatim accepta iniuria sociorum atque ami- | 5 |
| corum populi Romani dolore atque iniuriis commoveri! | |
| Nuper cum in P. Gabinium vir fortissimus et innocentis- | |
| simus L. Piso delationem nominis postularet, et contra | |
| Q. Caecilius peteret isque se veteres inimicitias iam diu | |
| susceptas persequi diceret, cum auctoritas et dignitas | 10 |
| Pisonis valebat plurimum, tum illa erat causa iustissima, | |
| quod eum sibi Achaei patronum adoptarant. Etenim cum | 65.1 |
| lex ipsa de pecuniis repetundis sociorum atque amicorum | |
| populi Romani patrona sit, iniquum est non eum legis | |
| iudicique actorem idoneum maxime putari quem actorem | |
| causae suae socii defensoremque fortunarum suarum potis- | 5 |
| simum esse voluerunt. An quod ad commemorandum est | |
| honestius, id ad probandum non multo videri debet | |
| aequius? Vtra igitur est splendidior, utra inlustrior com- | |
| memoratio, 'Accusavi eum cui quaestor fueram, quicum | |
| me sors consuetudoque maiorum, quicum me deorum | 10 |
| hominumque iudicium coniunxerat,' an 'Accusavi rogatu | |
| sociorum atque amicorum, delectus sum ab universa pro- | |
| vincia qui eius iura fortunasque defenderem'? Dubitare | |
| quisquam potest quin honestius sit eorum causa apud quos | |
| quaestor fueris, quam eum cuius quaestor fueris accusare? | 15 |