| Clarissimi viri nostrae civitatis temporibus optimis hoc | 66.1 |
| sibi amplissimum pulcherrimumque ducebant, ab hospiti- | |
| bus clientibusque suis, ab exteris nationibus, quae in ami- | |
| citiam populi Romani dicionemque essent, iniurias pro- | |
| pulsare eorumque fortunas defendere. M. Catonem illum | 5 |
| Sapientem, clarissimum virum et prudentissimum, cum | |
| multis gravis inimicitias gessisse accepimus propter | |
| Hispanorum, apud quos consul fuerat, iniurias. Nuper | 67.1 |
| Cn. Domitium scimus M. Silano diem dixisse propter | |
| unius hominis Aegritomari, paterni amici atque hospitis, | |
| iniurias. Neque enim magis animos hominum nocentium | |
| res umquam ulla commovit quam haec maiorum consue- | 5 |
| tudo longo intervallo repetita ac relata, sociorum queri- | |
| moniae delatae ad hominem non inertissimum, susceptae | |
| ab eo qui videbatur eorum fortunas fide diligentiaque sua | |
| posse defendere. Hoc timent homines, hoc laborant, hoc | 68.1 |
| institui atque adeo institutum referri ac renovari moleste | |
| ferunt; putant fore ut, si paulatim haec consuetudo serpere | |
| ac prodire coeperit, per homines honestissimos virosque | |
| fortissimos, non imperitos adulescentulos aut illius modi | 5 |
| quadruplatores leges iudiciaque administrentur. Cuius con- | 69.1 |
| suetudinis atque instituti patres maioresque nostros non | |
| paenitebat tum cum P. Lentulus, is qui princeps senatus | |
| fuit, accusabat M'. Aquilium subscriptore C. Rutilio Rufo, | |
| aut cum P. Africanus, homo virtute, fortuna, gloria, rebus | 5 |
| gestis amplissimus, posteaquam bis consul et censor fuerat, | |
| L. Cottam in iudicium vocabat. Iure tum florebat populi | |
| Romani nomen, iure auctoritas huius imperi civitatisque | |
| maiestas gravis habebatur. Nemo mirabatur in Africano | |
| illo, quod in me nunc, homine parvis opibus ac facultati- | 10 |
| bus praedito, simulant sese mirari, cum moleste ferunt: | |
| 'Quid sibi iste vult? accusatoremne se existimari, qui antea | 70.1 |
| defendere consuerat, nunc praesertim, ea iam aetate, cum | |
| aedilitatem petat?' Ego vero et aetatis non modo meae | |
| sed multo etiam superioris, et honoris amplissimi puto esse | |
| et accusare improbos et miseros calamitososque defendere. | 5 |
| Et profecto aut hoc remedium est aegrotae ac prope de- | |
| speratae rei publicae iudiciisque corruptis et contaminatis | |
| paucorum vitio ac turpitudine, homines ad legum defensi- | |
| onem iudiciorumque auctoritatem quam honestissimos et in- | |
| tegerrimos diligentissimosque accedere; aut, si ne hoc quidem | 10 |
| prodesse poterit, profecto nulla umquam medicina his tot | |
| incommodis reperietur. Nulla salus rei publicae maior est | 71.1 |
| quam eos qui alterum accusant non minus de laude, de | |
| honore, de fama sua quam illos qui accusantur de capite | |
| ac fortunis suis pertimescere. Itaque semper ii diligentis- | |
| sime laboriosissimeque accusarunt qui se ipsos in discrimen | 5 |
| existimationis venire arbitrati sunt. |