| Quam ob rem hoc statuere, iudices, debetis, Q. Caecilium, | 71.7 |
| de quo nulla umquam opinio fuerit nullaque in hoc ipso | |
| iudicio exspectatio futura sit, qui neque ut ante collectam | |
| famam conservet neque uti reliqui temporis spem con- | 10 |
| firmet laborat, non nimis hanc causam severe, non nimis | |
| accurate, non nimis diligenter acturum. Habet enim nihil | |
| quod in offensione deperdat; ut turpissime flagitiosissi- | |
| meque discedat, nihil de suis veteribus ornamentis re- | |
| quiret. A nobis multos obsides habet populus Romanus, | 72.1 |
| quos ut incolumis conservare, tueri, confirmare ac recupe- | |
| rare possimus, omni ratione erit dimicandum. Habet | |
| honorem quem petimus, habet spem quam propositam | |
| nobis habemus, habet existimationem multo sudore labore | 5 |
| vigiliisque collectam, ut, si in hac causa nostrum officium | |
| ac diligentiam probaverimus, haec quae dixi retinere per | |
| populum Romanum incolumia ac salva possimus; si tantu- | |
| lum offensum titubatumque sit, ut ea quae singillatim ac | |
| diu collecta sunt uno tempore universa perdamus. Qua- | 73.1 |
| propter, iudices, vestrum est deligere quem existimetis | |
| facillime posse magnitudinem causae ac iudici sustinere fide, | |
| diligentia, consilio, auctoritate. Vos si mihi Q. Caecilium | |
| anteposueritis, ego me dignitate superatum non arbitrabor: | 5 |
| populus Romanus ne tam honestam, tam severam dili- | |
| gentemque accusationem neque vobis placuisse neque | |
| ordini vestro placere arbitretur, providete. |