| ORATOR | |
| Utrum difficilius aut maius esset negare tibi sae- | 1.1 |
| pius idem roganti an efficere id quod rogares diu | |
| multumque, Brute, dubitavi. nam et negare ei quem | |
| unice diligerem cuique me carissimum esse sentirem, | |
| praesertim et iusta petenti et praeclara cupienti, durum | 5 |
| admodum mihi videbatur, et suscipere tantam rem, | |
| quantam non modo facultate consequi difficile esset | |
| sed etiam cogitatione complecti, vix arbitrabar esse | |
| eius qui vereretur reprehensionem doctorum atque | |
| prudentium. quid enim est maius quam, cum tanta | 2.1 |
| sit inter oratores bonos dissimilitudo, iudicare quae | |
| sit optuma species et quasi figura dicendi? quod quo- | |
| niam me saepius rogas, aggrediar non tam perficiundi | |
| spe quam experiundi voluntate. malo enim, cum studio | 5 |
| tuo sim obsecutus, desiderari a te prudentiam meam | |
| quam, si id non fecerim, benivolentiam. |