| Quaeris igitur idque iam saepius, quod eloquentiae | 3.1 |
| genus probem maxume et quale mihi videatur illud | |
| quo nihil addi possit, quod ego summum et perfectis- | |
| simum iudicem. in quo vereor ne, si id quod vis | |
| effecero eumque oratorem quem quaeris expressero, | 5 |
| tardem studia multorum, qui desperatione debilitati | |
| experiri id nolent quod se assequi posse diffidant. | |
| sed par est omnis omnia experiri, qui res magnas et | 4.1 |
| magno opere expetendas concupiverunt. quodsi quem | |
| aut natura sua [aut] illa praestantis ingenii vis forte | |
| deficiet aut minus instructus erit magnarum artium | |
| disciplinis, teneat tamen eum cursum quem poterit. | 5 |
| prima enim sequentem honestum est in secundis tertiis- | |
| que consistere. an in poetis non Homero soli locus | |
| est, ut de Graecis loquar, aut Archilocho aut Sophocli | |
| aut Pindaro sed horum vel secundis vel etiam infra | |
| secundos. nec vero Aristotelen in philosophia deterruit | 5.1 |
| a scribendo amplitudo Platonis nec ipse Aristoteles | |
| admirabili quadam scientia et copia ceterorum studia | |
| restinxit. nec solum ab optumis studiis excellentes | |
| viri deterriti non sunt sed ne opifices quidem se ab | 5 |
| artibus suis removerunt, qui aut Ialysi quem Rhodi | |
| vidimus non potuerunt aut Coae Veneris pulchritudinem | |
| imitari, nec simulacro Iovis Olympii aut doryphori | |
| statua deterriti reliqui minus experti sunt quid efficere | |
| aut quo progredi possent. quorum tanta multitudo | 10 |
| fuit, tanta in suo cuiusque genere laus, ut cum summa | |
| miraremur inferiora tamen probaremus. in orato- | 6.1 |
| ribus vero, Graecis quidem, admirabile est quantum | |
| inter omnis unus excellat. ac tamen, cum esset De- | |
| mosthenes, multi oratores magni et clari fuerunt et | |
| antea fuerant nec postea defecerunt. quare non est | 5 |
| cur eorum qui se studio eloquentiae dediderunt spes | |
| infringatur aut languescat industria. nam neque illud | |
| ipsum quod est optumum desperandum est et in prae- | |
| stantibus rebus magna sunt ea quae sunt optumis | |
| proxuma. | 10 |