| Atque ego in summo oratore fingendo talem in- | 7.1 |
| formabo qualis fortasse nemo fuit. non enim quaero | |
| quis fuerit, sed quid sit illud quo nihil possit esse | |
| praestantius, quod in perpetuitate dicendi non saepe | |
| atque haud scio an nunquam, in aliqua autem parte | 5 |
| eluceat aliquando, idem apud alios densius apud alios | |
| fortasse rarius. sed ego sic statuo, nihil esse in ullo | 8.1 |
| genere tam pulchrum, quo non pulchrius id sit unde | |
| illud ut ex ore aliquo quasi imago exprimatur. quod | |
| neque oculis neque auribus neque ullo sensu percipi | |
| potest, cogitatione tamen et mente complectimur. | 5 |
| itaque et Phidiae simulacris quibus nihil in illo | |
| genere perfectius videmus et iis picturis quas nominavi | |
| cogitare tamen possumus pulchriora. nec vero ille | 9.1 |
| artifex cum faceret Iovis formam aut Minervae, con- | |
| templabatur aliquem e quo similitudinem duceret, sed | |
| ipsius in mente insidebat species pulchritudinis eximia | |
| quaedam, quam intuens in eaque defixus ad illius | 5 |
| similitudinem artem et manum dirigebat. ut igitur | |
| in formis et figuris est aliquid perfectum et excellens, | |
| cuius ad cogitatam speciem imitando referuntur ea | |
| quae sub oculos ipsa non cadunt, sic perfectae elo- | |
| quentiae speciem animo videmus, effigiem auribus | 10 |
| quaerimus. has rerum formas appellat ἰδέας ille non | 10.1 |
| intellegendi solum sed etiam dicendi gravissimus | |
| auctor et magister Plato easque gigni negat et ait | |
| semper esse ac ratione et intellegentia contineri; cetera | |
| nasci occidere, fluere labi nec diutius esse uno et | 5 |
| eodem statu. quicquid est igitur de quo ratione et | |
| via disputetur, id est ad ultimam sui generis formam | |
| speciemque redigendum. |