| Ac video hanc primam ingressionem meam non ex | 11.1 |
| oratoriis disputationibus ductam, sed e media philo- | |
| sophia repetitam et eam quidem cum antiquam tum | |
| subobscuram aut reprehensionis aliquid aut certe | |
| admirationis habituram. nam aut mirabuntur quid | 5 |
| haec pertineant ad ea quae quaerimus—quibus satis | |
| faciet res ipsa cognita, ut non sine causa alte repetita | |
| videatur—aut reprehendent quod inusitatas vias | |
| indagemus, tritas relinquamus. ego autem et me saepe | 12.1 |
| nova videri dicere intellego, cum pervetera dicam sed | |
| inaudita plerisque, et fateor me oratorem, si modo | |
| sim aut etiam quicumque sim, non ex rhetorum of- | |
| ficinis, sed ex Academiae spatiis exstitisse. illa enim | 5 |
| sunt curricula multiplicium variorumque sermonum | |
| in quibus Platonis primum sunt impressa vestigia. | |
| sed et huius et aliorum philosophorum disputationibus | |
| et exagitatus maxume orator est et adiutus—omnis | |
| enim ubertas et quasi silva dicendi ducta ab illis est— | 10 |
| nec satis tamen instructus ad forensis causas quas, | |
| ut illi ipsi dicere solebant, agrestioribus Musis reli- | |
| querunt. sic eloquentia haec forensis spreta a philo- | 13.1 |
| sophis et repudiata multis quidem illa adiumentis | |
| magnisque caruit, sed tamen ornata verbis atque sen- | |
| tentiis iactationem habuit in populo nec paucorum | |
| iudicium reprehensionemque pertimuit: ita et doctis | 5 |
| eloquentia popularis et disertis elegans doctrina de- | |
| fuit. Positum sit igitur in primis quod post magis | 14.1 |
| intellegetur, sine philosophia non posse effici quem | |
| quaerimus eloquentem, non ut in ea tamen omnia sint | |
| sed ut sic adiuvet ut palaestra histrionem; parva enim | |
| magnis saepe rectissime conferuntur. nam nec latius | 5 |
| atque copiosius de magnis variisque rebus sine philo- | |
| sophia potest quisquam dicere—si quidem etiam in | 15.1 |
| Phaedro Platonis hoc Periclen praestitisse ceteris dicit | |
| oratoribus Socrates, quod is Anaxagorae physici fuerit | |
| auditor. a quo censet eum cum alia praeclara quaedam | |
| et magnifica didicisse tum uberem et fecundum fuisse | 5 |
| gnarumque, quod est eloquentiae maxumum, quibus | |
| orationis modis quaeque animorum partes pellerentur. | |
| quod idem de Demosthene existimari potest cuius ex | |
| epistulis intellegi licet quam frequens fuerit Platonis | |
| auditor—nec vero sine philosophorum disciplina | 16.1 |
| genus et speciem cuiusque rei cernere neque eam de- | |
| finiundo explicare nec tribuere in partis possumus nec | |
| iudicare quae vera quae falsa sint neque cernere conse- | |
| quentia, repugnantia videre, ambigua distinguere. quid | 5 |
| dicam de natura rerum, cuius cognitio magnam ora- | |
| tionis suppeditat copiam? <iam> de vita de officiis de | |
| virtute de moribus sine multa earum ipsarum rerum di- | |
| sciplina aut dici aut intellegi posse <putas>? Ad has tot | 17.1 |
| tantasque res adhibenda sunt ornamenta innumerabilia. | |
| quae sola tum quidem tradebantur ab iis qui dicendi | |
| numerabantur magistri; quo fit ut veram illam et | |
| absolutam eloquentiam nemo consequatur, quod alia | 5 |
| intellegendi alia dicendi disciplina est et ab aliis | |
| rerum ab aliis verborum doctrina quaeritur. itaque | 18.1 |
| M. Antonius cui vel primas eloquentiae patrum nostro- | |
| rum tribuebat aetas, vir natura peracutus et prudens, | |
| in eo libro quem unum reliquit disertos ait se vi- | |
| disse multos, eloquentem omnino neminem. insidebat | 5 |
| videlicet in eius mente species eloquentiae quam | |
| cernebat animo, re ipsa non videbat. vir autem | |
| acerrimo ingenio—sic enim fuit—multa et in se | |
| et in aliis desiderans neminem plane qui recte ap- | |
| pellari eloquens posset videbat. quodsi ille nec se | 19.1 |
| nec L. Crassum eloquentem putavit, habuit profecto | |
| comprehensam animo quandam formam eloquentiae, | |
| cui quoniam nihil deerat, eos quibus aliquid aut plura | |
| deerant in eam formam non poterat includere. in- | 5 |
| vestigemus hunc igitur, Brute, si possumus, quem | |
| nunquam vidit Antonius aut qui omnino nullus un- | |
| quam fuit. quem si imitari atque exprimere non pos- | |
| sumus, quod idem ille vix deo concessum esse dicebat, | |
| at qualis esse debeat poterimus fortasse dicere. | 10 |