| Tria sunt omnino genera dicendi quibus in singulis | 20.1 |
| quidam floruerunt, peraeque autem, id quod volumus, | |
| perpauci in omnibus. nam et grandiloqui, ut ita di- | |
| cam, fuerunt cum ampla et sententiarum gravitate et | |
| maiestate verborum, vehementes varii copiosi graves, | 5 |
| ad permovendos et convertendos animos instructi | |
| et parati—quod ipsum alii aspera tristi horrida | |
| oratione neque perfecta atque conclusa, alii levi et | |
| structa et terminata—et contra tenues acuti, omnia | |
| docentes et dilucidiora, non ampliora facientes, subtili | 10 |
| quadam et pressa oratione <et> limata; in eodemque | |
| genere alii callidi sed impoliti et consulto rudium | |
| similes et imperitorum, alii in eadem ieiunitate con- | |
| cinniores, idem faceti, florentes etiam et leviter ornati. | |
| est autem quidam interiectus inter hos medius et | 21.1 |
| quasi temperatus nec acumine posteriorum nec fulmine | |
| utens superiorum, vicinus amborum, in neutro excellens, | |
| utriusque particeps vel utriusque, si verum quaerimus, | |
| potius expers, isque uno tenore, ut aiunt, in dicendo | 5 |
| fluit nihil afferens praeter facultatem et aequalitatem | |
| aut addit aliquos ut in corona toros omnemque ora- | |
| tionem ornamentis modicis verborum sententiarumque | |
| distinguit. horum singulorum generum quicumque vim | 22.1 |
| in singulis consecuti sunt, magnum in oratoribus nomen | |
| habuerunt. sed quaerendum est satisne id quod volumus | |
| effecerint. videmus enim fuisse quosdam qui idem | |
| ornate ac graviter, idem versute et subtiliter dicerent. | 5 |
| atque utinam in Latinis talis oratoris simulacrum repe- | |
| rire possemus. esset egregium non quaerere externa, | |
| domesticis esse contentos. sed ego idem, qui in illo | 23.1 |
| sermone nostro qui est expositus in Bruto multum | |
| tribuerim Latinis, vel ut hortarer alios vel quod ama- | |
| rem meos, recordor longe omnibus unum anteferre | |
| Demosthenem, quem velim accommodare ad eam quam | 5 |
| sentiam eloquentiam, non ad eam quam in aliquo ipse | |
| cognoverim. hoc nec gravior exstitit quisquam nec cal- | |
| lidior nec temperatior. itaque nobis monendi sunt ii | |
| quorum sermo imperitus increbruit, qui aut dici se | |
| desiderant Atticos aut ipsi Attice volunt dicere, ut | 10 |
| mirentur hunc maxume quo ne Athenas quidem ipsas | |
| magis credo fuisse Atticas. quid enim sit Atticum di- | |
| scant <ab illo> eloquentiamque ipsius viribus, non im- | |
| becillitate sua metiantur. nunc enim tantum quisque | 24.1 |
| laudat quantum se posse sperat imitari. sed tamen eos | |
| studio optumo, iudicio minus firmo praeditos docere | |
| quae sit propria laus Atticorum non alienum puto. |