| Semper oratorum eloquentiae moderatrix fuit audi- | 24.5 |
| torum prudentia. omnes enim qui probari volunt | |
| voluntatem eorum qui audiunt intuentur ad eamque | |
| et ad eorum arbitrium et nutum totos se fingunt | |
| et accommodant. itaque Caria et Phrygia et Mysia, | 25.1 |
| quod minime politae minimeque elegantes sunt, adsci- | |
| verunt aptum suis auribus opimum quoddam et tan- | |
| quam adipale dictionis genus quod eorum vicini non | |
| ita lato interiecto mari Rhodii nunquam probaverunt, | 5 |
| Graeci autem multo minus, Athenienses vero fun- | |
| ditus repudiaverunt. quorum semper fuit prudens sin- | |
| cerumque iudicium, nihil ut possent nisi incorruptum | |
| audire et elegans. eorum religioni cum serviret ora- | |
| tor, nullum verbum insolens nullum odiosum ponere | 10 |
| audebat. itaque hic, quem praestitisse diximus ceteris, | 26.1 |
| in illa pro Ctesiphonte oratione longe optuma sum- | |
| missius a primo, deinde dum de legibus disputat | |
| pressius, post sensim incendens iudices ut vidit ar- | |
| dentis in reliquis exultavit audacius. ac tamen in hoc | 5 |
| ipso diligenter examinante verborum omnium pon- | |
| dera reprehendit Aeschines quaedam et exagitat illu- | |
| densque dura odiosa intolerabilia esse dicit, quin etiam | |
| quaerit ab ipso, cum quidem eum beluam appellet, | |
| utrum illa verba an portenta sint, ut Aeschini ne | 10 |
| Demosthenes quidem videatur Attice dicere. facile est | 27.1 |
| enim verbum aliquod ardens, ut ita dicam, notare id- | |
| que restinctis iam animorum incendiis irridere. itaque | |
| se purgans iocatur Demosthenes: negat in eo positas | |
| esse fortunas Graeciae, <hocine an illo verbo usus | 5 |
| sit,> huc an illuc manum porrexerit. quonam igitur | |
| modo audiretur Mysus aut Phryx Athenis, cum etiam | |
| Demosthenes exagitetur ut putidus? cum vero incli- | |
| nata ululantique voce more Asiatico canere coepisset, | |
| quis eum ferret aut potius quis non iuberet auferri? | 10 |
| ad Atticorum igitur auris teretes et religiosas qui | 28.1 |
| se accommodant, ii sunt existimandi Attice dicere. | |
| quorum genera plura sunt; hi unum modo quale sit | |
| suspicantur. putant enim qui horride inculteque dicat, | |
| modo id eleganter enucleateque faciat, eum solum | 5 |
| Attice dicere. errant, quod solum; quod Attice, non | |
| falluntur. istorum enim iudicio, si solum illud est | 29.1 |
| Atticum, ne Pericles quidem dixit Attice cui primae | |
| sine controversia deferebantur. qui si tenui genere | |
| uteretur, nunquam ab Aristophane poeta fulgere to- | |
| nare permiscere Graeciam dictus esset. dicat igitur | 5 |
| Attice venustissimus ille scriptor ac politissimus Ly- | |
| sias—quis enim id possit negare?—dum intelle- | |
| gamus hoc esse Atticum in Lysia, non quod tenuis | |
| sit atque inornatus sed quod nihil habeat insolens | |
| aut ineptum. ornate vero et graviter et copiose di- | 10 |
| cere aut Atticorum sit aut ne sit Aeschines neve | |
| Demosthenes Atticus. ecce autem aliqui se Thucy- | 30.1 |
| didios esse profitentur, novum quoddam imperitorum | |
| et inauditum genus. nam qui Lysiam secuntur, causi- | |
| dicum quendam secuntur, non illum quidem amplum | |
| atque grandem, subtilem et elegantem tamen et qui | 5 |
| in forensibus causis possit praeclare consistere. Thucy- | |
| dides autem res gestas et bella narrat et proelia, | |
| graviter sane et probe, sed nihil ab eo transferri pot- | |
| est ad forensem usum et publicum. ipsae illae con- | |
| tiones ita multas habent obscuras abditasque sententias | 10 |
| vix ut intellegantur; quod est in oratione civili vitium | |
| vel maxumum. quae est autem in hominibus tanta | 31.1 |
| perversitas, ut inventis frugibus glande vescantur? an | |
| victus hominum Atheniensium beneficio excoli potuit, | |
| oratio non potuit? quis porro unquam Graecorum | |
| rhetorum a Thucydide quicquam duxit? at laudatus | 5 |
| est ab omnibus. fateor; sed ita ut rerum explicator | |
| prudens severus gravis, non ut in iudiciis versaret | |
| causas sed ut in historiis bella narraret. itaque nun- | 32.1 |
| quam est numeratus orator nec vero, si historiam | |
| non scripsisset, nomen eius exstaret, cum praesertim | |
| fuisset honoratus et nobilis. huius tamen nemo neque | |
| verborum neque sententiarum gravitatem imitatur, sed | 5 |
| cum mutila quaedam et hiantia locuti sunt, quae vel | |
| sine magistro facere potuerunt, germanos se putant | |
| esse Thucydidas. nactus sum etiam qui Xenophontis | |
| similem esse se cuperet, cuius sermo est ille quidem | |
| melle dulcior sed a forensi strepitu remotissimus. | 10 |