| Referamus igitur nos ad eum quem volumus incho- | 33.1 |
| andum et eadem <illa> eloquentia informandum quam | |
| in nullo cognovit Antonius. magnum opus omnino et | |
| arduum, Brute, conamur; sed nihil difficile amanti | |
| puto. amo autem et semper amavi ingenium studia | 5 |
| mores tuos. incendor porro cotidie magis non desi- | |
| derio solum quo quidem conficior, congressus nostros, | |
| consuetudinem victus, doctissimos sermones requirens | |
| tuos, sed etiam admirabili fama virtutum incredibilium | |
| quae specie dispares prudentia coniunguntur. quid | 34.1 |
| enim tam distans quam a severitate comitas? quis | |
| tamen unquam te aut sanctior est habitus aut dulcior? | |
| quid tam difficile quam in plurimorum controversiis | |
| diiudicandis ab omnibus diligi? consequeris tamen, ut | 5 |
| eos ipsos quos contra statuas aequos placatosque di- | |
| mittas. itaque efficis ut, cum gratiae causa nihil facias, | |
| omnia tamen sint grata quae facis. ergo omnibus | |
| <perterritis> terris una Gallia communi non ardet in- | |
| cendio, in qua frueris ipse te, tanquam in Italiae luce | 10 |
| cognosceris versarisque in optumorum civium vel flore | |
| vel robore. iam quantum illud est quod in maxumis | |
| occupationibus nunquam intermittis studia doctrinae, | |
| semper aut ipse scribis aliquid aut me vocas ad scri- | |
| bendum. itaque hoc sum aggressus statim Catone ab- | 35.1 |
| soluto, quem ipsum nunquam attigissem tempora | |
| timens inimica virtuti, nisi tibi hortanti et illius | |
| memoriam mihi caram excitanti non parere nefas esse | |
| duxissem. sed testificor me a te rogatum et recusan- | 5 |
| tem haec scribere esse ausum. volo enim mihi tecum | |
| commune esse crimen, ut, si sustinere tantam quae- | |
| stionem non potuero, iniusti oneris impositi tua culpa | |
| sit, mea recepti; in quo tamen iudicii nostri errorem | |
| laus tibi dati muneris compensabit. | 10 |