| Sed in omni re difficillimum est formam, qui χαρακ- | 36.1 |
| τὴρ Graece dicitur, exponere optumi, quod aliud aliis | |
| videtur optumum. Ennio delector, ait quispiam, quod | |
| non discedit a communi more verborum. Pacuio, | |
| inquit alius; omnes apud hunc ornati elaboratique | 5 |
| sunt versus, multa apud alterum neglegentius. fac | |
| alium Accio; varia enim sunt iudicia ut in Graecis | |
| nec facilis explicatio, quae forma maxume excellat. in | |
| picturis alios horrida inculta [abdita et] opaca, contra | |
| alios nitida laeta conlustrata delectant. quid est quo | 10 |
| praescriptum aliquod aut formulam exprimas, cum in | |
| suo quodque genere praestet et genera plura sint? | |
| hac ego religione non sum ab hoc conatu repulsus | |
| existimavique in omnibus rebus esse aliquid optumum, | |
| etiam si lateret, idque ab eo posse qui eius rei gnarus | 15 |
| esset iudicari. |