| Sed quoniam plura sunt orationum genera eaque | 37.1 |
| diversa neque in unam formam cadunt omnia, lauda- | |
| tionum <et> descriptionum et historiarum et talium su- | |
| asionum, qualem Isocrates fecit Panegyricum multique | |
| alii qui sunt nominati sophistae, reliquarumque rerum | 5 |
| formam quae absunt a forensi contentione, eiusque | |
| totius generis quod Graece ἐπιδεικτικὸν nominatur, | |
| quia quasi ad inspiciundum delectationis causa com- | |
| paratum est, non complectar hoc tempore; non quo | |
| neglegenda sit; est enim illa quasi nutrix eius oratoris | 10 |
| quem informare volumus et de quo molimur aliquid | |
| exquisitius dicere. ab hac et verborum copia alitur | |
| et eorum constructio et numerus liberiore quadam | |
| fruitur licentia. datur etiam venia concinnitati sen- | 38.1 |
| tentiarum et argutiis, certique et circumscripti verborum | |
| ambitus conceduntur, de industriaque non ex insidiis | |
| sed aperte ac palam elaboratur, ut verba verbis quasi | |
| demensa et paria respondeant, ut crebro conferantur | 5 |
| pugnantia comparenturque contraria et ut pariter ex- | |
| trema terminentur eundemque referant in cadendo | |
| sonum; quae in veritate causarum et rarius multo | |
| facimus et certe occultius. in Panathenaico autem | |
| Isocrates ea studiose consectatum fatetur; non enim | 10 |
| ad iudiciorum certamen sed voluptatem aurium scrip- | |
| serat. haec tractasse Thrasymachum Calchedonium | 39.1 |
| primum et Leontinum ferunt Gorgiam, Theodorum | |
| inde Byzantium multosque alios quos λογοδαιδάλους | |
| appellat in Phaedro Socrates. quorum satis arguta | |
| multa sed ut modo primumque nascentia minuta et | 5 |
| versiculorum similia quaedam nimiumque depicta. | |
| quo magis sunt Herodotus Thucydidesque mirabiles; | |
| quorum aetas cum in eorum tempora quos nominavi | |
| incidisset, longissime tamen ipsi a talibus deliciis | |
| vel potius ineptiis afuerunt. alter enim sine ullis | 10 |
| salebris quasi sedatus amnis fluit, alter incitatior fer- | |
| tur et de bellicis rebus canit etiam quodam modo bel- | |
| licum. primisque ab his, ut ait Theophrastus, historia | |
| commota est ut auderet uberius quam superiores et | |
| ornatius dicere. horum aetati successit Isocrates qui | 40.1 |
| praeter ceteros eiusdem generis laudatur semper a | |
| nobis, nonnunquam, Brute, leniter et erudite repu- | |
| gnante te; sed cedas mihi fortasse, si quid in eo | |
| laudem cognoveris. nam cum concisus ei Thrasy- | 5 |
| machus minutis numeris videretur et Gorgias, qui | |
| tamen primi traduntur arte quadam verba vinxisse, | |
| Theodorus autem praefractior nec satis, ut ita dicam, | |
| rotundus, primus instituit dilatare verbis et mollioribus | |
| numeris explere sententias. in quo cum doceret eos | 10 |
| qui partim in dicendo partim in scribendo principes | |
| exstiterunt, domus eius officina habita eloquentiae est. | |
| itaque ut ego, cum a nostro Catone laudabar, vel re- | 41.1 |
| prehendi me a ceteris facile patiebar sic Isocrates | |
| videtur <prae> testimonio Platonis aliorum iudicia | |
| debere contemnere. est enim, ut scis, quasi in extrema | |
| pagina Phaedri his ipsis verbis loquens Socrates: | 5 |
| 'adulescens etiam nunc, o Phaedre, Isocrates est, sed | |
| quid de illo augurer lubet dicere.' 'quid tandem?' | |
| inquit ille. 'maiore mihi ingenio videtur esse quam ut | |
| cum orationibus Lysiae comparetur, praeterea ad vir- | |
| tutem maior indoles; ut minime mirum futurum sit, | 10 |
| si, cum aetate processerit, aut in hoc orationum genere | |
| cui nunc studet tantum, quantum pueris, reliquis prae- | |
| stet omnibus qui unquam orationes attigerunt aut, si | |
| contentus his non fuerit, divino aliquo animi motu | |
| maiora concupiscat; inest enim natura philosophia in | 15 |
| huius viri mente quaedam.' haec de adulescente So- | |
| crates auguratur. at ea de seniore scribit Plato et | 42.1 |
| scribit aequalis et quidem exagitator omnium rheto- | |
| rum hunc miratur unum. me autem qui Isocraten non | |
| diligunt una cum Socrate et cum Platone errare pati- | |
| antur. dulce igitur orationis genus et solutum et | 5 |
| affluens, sententiis argutum, verbis sonans est in illo | |
| epidictico genere, quod diximus proprium sophista- | |
| rum, pompae quam pugnae aptius, gymnasiis et pa- | |
| laestrae dicatum, spretum et pulsum foro. sed quod | |
| educata huius nutrimentis eloquentia [est] ipsa se postea | 10 |
| colorat et roborat, non alienum fuit de oratoris quasi in- | |
| cunabulis dicere. verum haec ludorum atque pompae; | |
| nos autem iam in aciem dimicationemque veniamus. |