| Quoniam tria videnda sunt oratori: quid dicat et | 43.1 |
| quo quidque loco et quo modo, dicendum omnino est | |
| quid sit optumum in singulis, sed aliquanto secus at- | |
| que in tradenda arte dici solet. nulla praecepta po- | |
| nemus—neque enim id suscepimus—sed excellentis | 5 |
| eloquentiae speciem et formam adumbrabimus; nec | |
| quibus rebus ea paretur exponemus, sed qualis nobis | |
| esse videatur. ac duo breviter prima; sunt enim non | 44.1 |
| tam insignia ad maxumam laudem quam necessaria et | |
| tamen cum multis paene communia. |