| Nam et invenire et iudicare quid dicas magna illa | 44.4 |
| quidem sunt et tanquam animi instar in corpore, | 5 |
| sed propria magis prudentiae quam eloquentiae; qua | |
| tamen in causa est vacua prudentia? noverit igitur | |
| hic quidem orator quem summum esse volumus ar- | |
| gumentorum et rationum locos. nam quoniam, quic- | 45.1 |
| quid est quod in controversia aut in contentione | |
| versetur, in eo aut sitne aut quid sit aut quale sit | |
| quaeritur: sitne, signis; quid sit, definitionibus; quale | |
| sit, recti pravique partibus—quibus ut uti possit | 5 |
| orator, non ille volgaris sed hic excellens, a propriis | |
| personis et temporibus semper, si potest, avocat con- | |
| troversiam. latius enim de genere quam de parte dis- | |
| ceptare licet, ut quod in universo sit probatum id in | |
| parte sit probari necesse—haec igitur quaestio a pro- | 46.1 |
| priis personis et temporibus ad universi generis ora- | |
| tionem traducta appellatur θέσις. in hac Aristoteles | |
| adulescentis non ad philosophorum morem tenuiter dis- | |
| serendi, sed ad copiam rhetorum, in utramque partem | 5 |
| ut ornatius et uberius dici posset, exercuit idemque | |
| locos—sic enim appellat—quasi argumentorum | |
| notas tradidit unde omnis in utramque partem tra- | |
| heretur oratio. faciet igitur hic noster—non enim | 47.1 |
| declamatorem aliquem de ludo aut rabulam de foro | |
| sed doctissimum et perfectissimum quaerimus—ut, | |
| quoniam loci certi traduntur, percurrat omnis, utatur | |
| aptis, generatim dicat, ex quo emanent etiam qui | 5 |
| communes appellantur loci. nec vero utetur impru- | |
| denter hac copia, sed omnia expendet et seliget. non | |
| enim semper nec in omnibus causis ex isdem argu- | |
| mentorum momenta sunt. iudicium igitur adhibebit | 48.1 |
| nec inveniet solum quid dicat sed etiam expendet. | |
| nihil enim est feracius ingeniis, iis praesertim quae | |
| disciplinis exculta sunt. sed ut segetes fecundae et | |
| uberes non solum fruges verum herbas etiam effun- | 5 |
| dunt inimicissimas frugibus, sic interdum ex illis locis | |
| aut levia quaedam aut causis aliena aut non utilia | |
| gignuntur. quorum <nisi> ab oratoris iudicio dilectus | 49.1 |
| magnus adhibebitur, quonam modo ille in bonis hae- | |
| rebit et habitabit suis aut molliet dura aut occul- | |
| tabit quae dilui non poterunt atque omnino oppri- | |
| met, si licebit, aut abducet animos aut aliud afferet | 5 |
| quod oppositum probabilius sit quam illud quod ob- | |
| stabit? |