| Atque in primis duabus dicendi partibus qualis | 50.8 |
| esset summatim breviterque descripsimus. sed, ut | 51.1 |
| ante dictum est, in his partibus, etsi graves atque | |
| magnae sunt, minus et artis est et laboris. cum autem | |
| et quid et quo loco dicat invenerit, illud est longe | |
| maxumum, videre quonam modo. scitum est enim quod | 5 |
| Carneades noster dicere solebat, Clitomachum eadem | |
| dicere, Charmadam autem eodem etiam modo dicere. | |
| quodsi in philosophia tantum interest quem ad modum | |
| dicas, ubi res spectatur, non verba penduntur, quid | |
| tandem in causis existimandum est, quibus totis mo- | 10 |
| deratur oratio? quod quidem ego, Brute, ex tuis litteris | 52.1 |
| sentiebam non te id sciscitari, qualem ego in inve- | |
| niundo et in conlocando summum esse oratorem vellem, | |
| sed id mihi quaerere videbare, quod genus ipsius ora- | |
| tionis optumum iudicarem: rem difficilem, di immor- | 5 |
| tales, atque omnium difficillimam. nam cum est oratio | |
| mollis et tenera et ita flexibilis, ut sequatur quocum- | |
| que torqueas, tum et naturae variae et voluntates mul- | |
| tum inter se distantia effecerunt genera dicendi. flumen | 53.1 |
| aliis verborum volubilitasque cordi est, qui ponunt in | |
| orationis celeritate eloquentiam; distincta alios et in- | |
| terpuncta intervalla, morae respirationesque delectant. | |
| quid potest esse tam diversum? tamen est in utroque | 5 |
| aliquid excellens. elaborant alii <in> lenitate et aequa- | |
| bilitate et puro quasi quodam et candido genere di- | |
| cendi; ecce aliqui duritatem et severitatem quandam | |
| in verbis et orationis quasi maestitiam secuntur; quod- | |
| que paulo ante divisimus, ut alii graves alii tenues | 10 |
| alii temperati vellent videri, quot orationum genera | |
| esse diximus totidem oratorum reperiuntur. |