| Et quoniam coepi iam cumulatius hoc munus | 54.1 |
| augere quam a te postulatum est—tibi enim tan- | |
| tum de orationis genere quaerenti respondi etiam | |
| breviter de inveniundo et conlocando—ne nunc qui- | |
| dem solum de orationis modo dicam sed etiam de | 5 |
| actionis. ita praetermissa pars nulla erit, quandoquidem | |
| de memoria nihil est hoc loco dicendum quae com- | |
| munis est multarum artium. quo modo autem dica- | 55.1 |
| tur id est in duobus: in agendo et in eloquendo. est | |
| enim actio quasi corporis quaedam eloquentia, cum | |
| constet e voce atque motu. vocis mutationes totidem | |
| sunt quot animorum, qui maxume voce commoventur. | 5 |
| itaque ille perfectus quem iam dudum nostra indicat | |
| oratio, utcumque se affectum videri et animum audi- | |
| entis moveri volet, ita certum vocis admovebit sonum. | |
| de quo plura dicerem, si hoc praecipiundi tempus esset | |
| aut si tu hoc quaereres. dicerem etiam de gestu cum | 10 |
| quo iunctus est voltus. quibus omnibus dici vix potest | |
| quantum intersit quem ad modum utatur orator. nam | 56.1 |
| et infantes actionis dignitate eloquentiae saepe fructum | |
| tulerunt et diserti deformitate agendi multi infantes | |
| putati sunt, ut iam non sine causa Demosthenes tri- | |
| buerit et primas et secundas et tertias actioni. si | 5 |
| enim eloquentia nulla sine hac, haec autem sine elo- | |
| quentia tanta est, certe plurimum in dicendo potest. | |
| volet igitur ille qui eloquentiae principatum petet | |
| et contenta voce atrociter dicere et summissa leniter | |
| et inclinata videri gravis et inflexa miserabilis. mira | 57.1 |
| est enim quaedam natura vocis cuius quidem e tribus | |
| omnino sonis, inflexo acuto gravi, tanta sit et tam | |
| suavis varietas perfecta in cantibus. est autem etiam | |
| in dicendo quidam cantus obscurior, non hic e Phrygia | 5 |
| et Caria rhetorum epilogus paene canticum, sed ille | |
| quem significat Demosthenes et Aeschines, cum alter | |
| alteri obicit vocis inflexiones; dicit plura etiam De- | |
| mosthenes illumque saepe praedicat voce dulci et clara | |
| fuisse. in quo illud etiam notandum mihi videtur ad | 58.1 |
| studium persequendae suavitatis in vocibus: ipsa enim | |
| natura, quasi modularetur hominum orationem, in omni | |
| verbo posuit acutam vocem nec una plus nec a po- | |
| strema syllaba citra tertiam; quo magis naturam ducem | 5 |
| ad aurium voluptatem sequatur industria. ac vocis | 59.1 |
| bonitas quidem optanda est; non est enim in nobis | |
| sed tractatio atque usus in nobis. ergo ille princeps | |
| variabit et mutabit: omnis sonorum tum intendens | |
| tum remittens persequetur gradus. idemque motu sic | 5 |
| utetur, nihil ut supersit: in gestu status erectus et | |
| celsus; rarus incessus nec ita longus; excursio mo- | |
| derata eaque rara; nulla mollitia cervicum, nullae ar- | |
| gutiae digitorum, non ad numerum articulus cadens; | |
| trunco magis toto se ipse moderans et virili laterum | 10 |
| flexione, brachii proiectione in contentionibus, con- | |
| tractione in remissis. voltus vero qui secundum vo- | 60.1 |
| cem plurimum potest quantam affert tum dignitatem | |
| tum venustatem. in quo cum effeceris ne quid in- | |
| eptum sit aut voltuosum, tum oculorum est quaedam | |
| magna moderatio. nam ut imago est animi voltus | 5 |
| sic indices oculi; quorum et hilaritatis et vicissim | |
| tristitiae modum res ipsae de quibus agetur tem- | |
| perabunt. |