| Quanquam enim et philosophi quidam ornate lo- | 62.1 |
| cuti sunt—si quidem et Theophrastus divinitate | |
| loquendi nomen invenit et Aristoteles Isocraten ipsum | |
| lacessivit et Xenophontis voce Musas quasi locutas | |
| ferunt et longe omnium quicumque scripserunt aut | 5 |
| locuti sunt exstitit et gravitate <et suavitate> princeps | |
| Plato—tamen horum oratio neque nervos neque | |
| aculeos oratorios ac forensis habet. locuntur cum doc- | 63.1 |
| tis quorum sedare animos malunt quam incitare, | |
| si de rebus placatis ac minime turbulentis docendi | |
| causa non capiundi locuntur, ut in eo ipso quod | |
| delectationem aliquam dicendo aucupentur plus non- | 5 |
| nullis quam necesse sit facere videantur. ergo ab hoc | |
| genere non difficile est hanc eloquentiam de qua nunc | |
| agitur secernere. mollis est enim oratio philosophorum | 64.1 |
| et umbratilis nec sententiis nec verbis instructa po- | |
| pularibus nec vincta numeris sed soluta liberius; nihil | |
| iratum habet nihil invidum nihil atrox nihil misera- | |
| bile nihil astutum; casta verecunda virgo incorrupta | 5 |
| quodam modo. itaque sermo potius quam oratio dicitur. | |
| quanquam enim omnis locutio oratio est tamen unius | |
| oratoris locutio hoc proprio signata nomine est. So- | 65.1 |
| phistarum de quibus supra dixi magis distinguenda | |
| similitudo videtur, qui omnis eosdem volunt flores | |
| quos adhibet orator in causis persequi. sed hoc dif- | |
| ferunt quod, cum sit iis propositum non perturbare | 5 |
| animos sed placare potius nec tam persuadere quam | |
| delectare, et apertius id faciunt quam nos et crebrius, | |
| concinnas magis sententias exquirunt quam probabilis, | |
| a re saepe discedunt, intexunt fabulas, verba altius | |
| transferunt eaque ita disponunt ut pictores varietatem | 10 |
| colorum, paria paribus referunt, adversa contrariis, | |
| saepissimeque similiter extrema definiunt. Huic generi | 66.1 |
| historia finitima est. in qua et narratur ornate et | |
| regio saepe aut pugna describitur; interponuntur etiam | |
| contiones et hortationes. sed in his tracta quaedam | |
| et fluens expetitur, non haec contorta et acris oratio. | 5 |
| ab his non multo secus quam a poetis haec elo- | |
| quentia quam quaerimus sevocanda est. Nam etiam | |
| poetae quaestionem attulerunt, quidnam esset illud | |
| quo ipsi differrent ab oratoribus: numero maxume vide- | |
| bantur antea et versu, nunc apud oratores iam ipse nu- | 10 |
| merus increbruit. quicquid est enim, quod sub aurium | 67.1 |
| mensuram aliquam cadit, etiamsi abest a versu— | |
| nam id quidem orationis est vitium—numerus vo- | |
| catur, qui Graece ῥυθμὸς dicitur. itaque video visum | |
| esse nonnullis Platonis et Democriti locutionem, etsi | 5 |
| absit a versu, tamen, quod incitatius feratur et claris- | |
| simis verborum luminibus utatur, potius poema pu- | |
| tandum quam comicorum poetarum apud quos, nisi | |
| quod versiculi sunt, nihil est aliud cotidiani dissimile | |
| sermonis. nec tamen id est poetae maxumum, etsi | 10 |
| est eo laudabilior quod virtutes oratoris persequitur, | |
| cum versu sit astrictior. ego autem, etiamsi quo- | 68.1 |
| rundam grandis et ornata vox est poetarum, tamen | |
| in ea cum licentiam statuo maiorem esse quam in | |
| oratoris faciundorum iungendorumque verborum, tum | |
| etiam nonnullorum voluntate vocibus magis quam re- | 5 |
| bus inserviunt. nec vero, si quid est unum inter eos | |
| simile—id autem est iudicium electioque verbo- | |
| rum—propterea ceterarum rerum dissimilitudo in- | |
| tellegi non potest. sed id nec dubium est et, si quid | |
| habet quaestionis, hoc tamen ipsum ad id quod pro- | 10 |
| positum est non est necessarium. seiunctus igitur | |
| orator a philosophorum eloquentia a sophistarum ab | |
| historicorum a poetarum explicandus est nobis qualis | |
| futurus sit. |