| Erit igitur eloquens—hunc enim auctore Antonio | 69.1 |
| quaerimus—is qui in foro causisque civilibus ita | |
| dicet, ut probet ut delectet ut flectat. probare neces- | |
| sitatis est, delectare suavitatis, flectere victoriae; | |
| nam id unum ex omnibus ad optinendas causas potest | 5 |
| plurimum. sed quot officia oratoris tot sunt genera | |
| dicendi: subtile in probando, modicum in delectando, | |
| vehemens in flectendo; in quo uno vis omnis ora- | |
| toris est. magni igitur iudicii, summae etiam facul- | 70.1 |
| tatis esse debebit moderator ille et quasi tempera- | |
| tor huius tripertitae varietatis. nam et iudicabit quid | |
| cuique opus sit et poterit quocumque modo postula- | |
| bit causa dicere. sed est eloquentiae sicut reliquarum | 5 |
| rerum fundamentum sapientia. ut enim in vita sic in | |
| oratione nihil est difficilius quam quid deceat videre. | |
| πρέπον appellant hoc Graeci, nos dicamus sane de- | |
| corum. de quo praeclare et multa praecipiuntur et | |
| res est cognitione dignissima. huius ignoratione non | 10 |
| modo in vita sed saepissime et in poematis et in ora- | |
| tione peccatur. est autem quid deceat oratori viden- | 71.1 |
| dum non in sententiis solum sed etiam in verbis. non | |
| enim omnis fortuna non omnis honos non omnis | |
| auctoritas non omnis aetas nec vero locus aut tempus | |
| aut auditor omnis eodem aut verborum genere trac- | 5 |
| tandus est aut sententiarum semperque in omni parte | |
| orationis ut vitae quid deceat est considerandum; quod | |
| et in re de qua agitur positum est et in personis et | |
| eorum qui dicunt et eorum qui audiunt. itaque hunc | 72.1 |
| locum longe et late patentem philosophi solent in | |
| officiis tractare—non cum de recto ipso disputant, | |
| nam id quidem unum est—grammatici in poetis, | |
| eloquentes in omni et genere et parte causarum. quam | 5 |
| enim indecorum est, de stillicidiis cum apud unum | |
| iudicem dicas, amplissimis verbis et locis uti commu- | |
| nibus, de maiestate populi Romani summisse et sub- | |
| tiliter. hi genere toto, at persona alii peccant aut | |
| sua aut iudicum aut etiam adversariorum nec re | 10 |
| solum sed saepe verbo. etsi sine re nulla vis verbi | |
| est, tamen eadem res saepe aut probatur aut reicitur | |
| alio atque alio elata verbo. in omnibusque rebus | 73.1 |
| videndum est quatenus. etsi enim suus cuique modus | |
| est, tamen magis offendit nimium quam parum. in | |
| quo Apelles pictores quoque eos peccare dicebat qui | |
| non sentirent quid esset satis. magnus est locus hic, | 5 |
| Brute, quod te non fugit, et magnum volumen aliud | |
| desiderat; sed ad id quod agitur illud satis. cum | |
| hoc decere—quod semper usurpamus in omnibus | |
| dictis et factis, minimis et maxumis—cum hoc, in- | |
| quam, decere dicamus, illud non decere, et id usque- | 10 |
| quaque quantum sit appareat, in alioque ponatur | |
| aliudque totum sit, utrum decere an oportere dicas— | |
| oportere enim perfectionem declarat officii quo et | 74.1 |
| semper utendum est et omnibus, decere quasi aptum | |
| esse consentaneumque tempori et personae; quod cum | |
| in factis saepissime tum in dictis valet, in voltu de- | |
| nique et gestu et incessu—contraque item dedecere; | 5 |
| quod si poeta fugit ut maxumum vitium qui peccat | |
| etiam, cum probam orationem affingit improbo stul- | |
| tove sapientis; si denique pictor ille vidit, cum | |
| immolanda Iphigenia tristis Calchas esset, tristior | |
| Ulixes, maereret Menelaus, obvolvendum caput Aga- | 10 |
| memnonis esse, quoniam summum illum luctum pe- | |
| nicillo non posset imitari; si denique histrio quid | |
| deceat quaerit: quid faciundum oratori putemus? sed | |
| cum hoc tantum sit, quid in causis earumque quasi | |
| membris faciat orator viderit: illud quidem per- | 15 |
| spicuum est, non modo partis orationis sed etiam | |
| causas totas alias alia forma dicendi esse tractandas. |