| Sequitur ut cuiusque generis nota quaeratur et for- | 75.1 |
| mula, magnum opus et arduum, ut saepe iam dixi- | |
| mus; sed ingredientibus considerandum fuit quid age- | |
| remus, nunc quidem iam quocumque feremur danda | |
| nimirum vela sunt. Ac primum informandus est ille | 5 |
| nobis quem solum quidam vocant Atticum. sum- | 76.1 |
| missus est et humilis, consuetudinem imitans, ab in- | |
| disertis re plus quam opinione differens. itaque eum | |
| qui audiunt, quamvis ipsi infantes sint, tamen illo | |
| modo confidunt se posse dicere. nam orationis sub- | 5 |
| tilitas imitabilis illa quidem videtur esse existimanti | |
| sed nihil est experienti minus. etsi enim non plurimi | |
| sanguinis est, habeat tamen sucum aliquem oportet, | |
| ut, etiamsi illis maxumis viribus careat, sit, ut ita | |
| dicam, integra valetudine. primum igitur eum tan- | 77.1 |
| quam e vinculis numerorum eximamus. sunt enim | |
| quidam, ut scis, oratori numeri de quibus mox age- | |
| mus observandi ratione quadam, sed alio in genere | |
| orationis, in hoc omnino relinquendi. solutum quiddam | 5 |
| sit nec vagum tamen, ut ingredi libere non ut licenter | |
| videatur errare. verba etiam verbis quasi coagmen- | |
| tare neglegat. habet enim ille tanquam hiatus et con- | |
| cursus vocalium molle quiddam et quod indicet non | |
| ingratam neglegentiam de re hominis magis quam de | 10 |
| verbis laborantis. sed erit videndum de reliquis, cum | 78.1 |
| haec duo ei liberiora fuerint, circuitus conglutinatioque | |
| verborum. illa enim ipsa contracta et minuta non | |
| neglegenter tractanda sunt sed quaedam etiam negle- | |
| gentia est diligens. nam ut mulieres <pulchriores> esse | 5 |
| dicuntur nonnullae inornatae quas id ipsum deceat, sic | |
| haec subtilis oratio etiam incompta delectat; fit enim | |
| quiddam in utroque, quo sit venustius sed non ut | |
| appareat. tum removebitur omnis insignis ornatus | |
| quasi margaritarum, ne calamistri quidem adhibebun- | 10 |
| tur. fucati vero medicamenta candoris et ruboris omnia | 79.1 |
| repellentur: elegantia modo et munditia remanebit. | |
| sermo purus erit et Latinus, dilucide planeque dicetur, | |
| quid deceat circumspicietur. unum aberit quod quar- | |
| tum numerat Theophrastus in orationis laudibus: or- | 5 |
| natum illud suave et affluens. acutae crebraeque | |
| sententiae ponentur et nescio unde ex abdito erutae, | |
| idque in hoc oratore dominabitur. verecundus erit | |
| usus oratoriae quasi supellectilis. supellex est enim | 80.1 |
| quodam modo nostra quae est in ornamentis alia | |
| rerum alia verborum. ornatus autem verborum duplex, | |
| unus simplicium alter collocatorum: simplex probatur | |
| in propriis usitatisque verbis quod aut optume sonat | 5 |
| aut rem maxume explanat; in alienis aut translatum | |
| et tractum aliunde ut mutuo aut factum ab ipso et | |
| novum aut priscum et inusitatum; sed etiam inusitata | |
| ac prisca sunt in propriis, nisi quod raro utimur. | |
| collocata autem verba habent ornatum, si aliquid con- | 81.1 |
| cinnitatis efficiunt, quod verbis mutatis non maneat | |
| manente sententia; nam sententiarum ornamenta quae | |
| permanent, etiamsi verba mutaveris, sunt illa quidem | |
| permulta, sed quae emineant pauciora. ergo ille tenuis | 5 |
| orator, modo sit elegans, nec in faciundis verbis erit | |
| audax et in transferundis verecundus et parcus et | |
| in priscis reliquisque ornamentis et verborum et sen- | |
| tentiarum demissior; tralatione fortasse crebrior qua | |
| frequentissime sermo omnis utitur non modo urba- | 10 |
| norum sed etiam rusticorum, si quidem est eorum | |
| gemmare vitis, sitire agros, laetas esse segetes, lu- | |
| xuriosa frumenta. nihil horum parum audacter sed | 82.1 |
| aut simile est illi unde transferas, aut si res suum | |
| nullum habet nomen, docendi causa sumptum non | |
| ludendi videtur. hoc ornamento liberius paulo quam | |
| ceteris utetur hic summissus nec tam licenter tamen, | 5 |
| quam si genere dicendi uteretur amplissimo. itaque | |
| illud indecorum, quod quale sit ex decoro debet in- | |
| tellegi, hic quoque apparet, cum verbum aliquod altius | |
| transfertur idque in oratione humili ponitur quod | |
| idem in alia deceret. illam autem concinnitatem, quae | 83.1 |
| verborum conlocationem inluminat iis luminibus quae | |
| Graeci quasi aliquos gestus orationis σχήματα ap- | |
| pellant, quod idem verbum ab iis etiam in senten- | |
| tiarum ornamenta transfertur, adhibet quidem hic | 5 |
| subtilis, quem nisi quod solum ceteroqui recte quidam | |
| vocant Atticum, sed paulo parcius. nam sic ut in | |
| epularum apparatu a magnificentia recedens non se | |
| parcum solum sed etiam elegantem videri volet, <et> | |
| eliget quibus utatur. sunt enim pleraque apta huius | 84.1 |
| ipsius oratoris de quo loquor parsimoniae. nam illa de | |
| quibus ante dixi huic acuto fugiunda sunt: paria pari- | |
| bus relata et similiter conclusa eodemque pacto ca- | |
| dentia et immutatione litterae quae sunt quaesitae venu- | 5 |
| statis, ne elaborata concinnitas et quoddam aucupium | |
| delectationis manifesto deprehensum appareat. item- | 85.1 |
| que si quae verborum iterationes contentionem aliquam | |
| et clamorem requirent, erunt ab hac summissione ora- | |
| tionis alienae. ceteris promiscue poterit uti, continua- | |
| tionem verborum modo relaxet et dividat utaturque | 5 |
| verbis quam usitatissimis, tralationibus quam mollis- | |
| simis. etiam illa sententiarum lumina adsumat quae | |
| non erunt vehementer inlustria. non faciet rem pu- | |
| blicam loquentem nec ab inferis mortuos excitabit nec | |
| acervatim multa frequentans una complexione devinciet. | 10 |
| valentiorum haec laterum sunt nec ab hoc quem in- | |
| formamus aut exspectanda aut postulanda; erit enim | |
| ut voce sic etiam oratione suppressior. sed pleraque | 86.1 |
| ex illis convenient etiam huic tenuitati, quanquam | |
| isdem ornamentis utetur horridius; talem enim indu- | |
| cimus. accedit actio non tragica nec scaenae sed | |
| modica iactatione corporis, voltu tamen multa con- | 5 |
| ficiens; non hoc quo dicuntur os ducere, sed illo quo | |
| significant ingenue quo sensu quidque pronuntient. | |
| huic generi orationis aspergentur etiam sales qui in | 87.1 |
| dicendo nimium quantum valent. quorum duo genera | |
| sunt, unum facetiarum alterum dicacitatis. utetur | |
| utroque; sed altero in narrando aliquid venuste altero | |
| in iaciundo mittendoque ridiculo, cuius genera plura | 5 |
| sunt; sed nunc aliud agimus. illud admonemus tamen | 88.1 |
| ridiculo sic usurum oratorem, ut nec nimis frequenti | |
| ne scurrile sit, nec subobsceno ne mimicum, nec pe- | |
| tulanti ne improbum, nec in calamitatem ne in- | |
| humanum, nec in facinus ne odii locum risus occupet, | 5 |
| neque aut sua persona aut iudicum aut tempore | |
| alienum. haec enim ad illud indecorum referuntur. | |
| vitabit etiam quaesita nec ex tempore ficta sed domo | 89.1 |
| allata quae plerumque sunt frigida. parcet et ami- | |
| citiis et dignitatibus, vitabit insanabilis contumelias, | |
| tantummodo adversarios figet nec eos tamen semper | |
| nec omnis nec omni modo. quibus exceptis sic utetur | 5 |
| sale et facetiis, ut ego ex istis novis Atticis talem | |
| cognoverim neminem, cum id certe sit vel maxume | |
| Atticum. hanc ego iudico formam summissi oratoris | 90.1 |
| sed magni tamen et germani Attici; quoniam quic- | |
| quid est salsum aut salubre in oratione id proprium | |
| Atticorum est. e quibus tamen non omnes faceti: | |
| Lysias satis et Hyperides, Demades praeter ceteros | 5 |
| fertur, Demosthenes minus habetur; quo quidem mihi | |
| nihil videtur urbanius sed non tam dicax fuit quam | |
| facetus; est autem illud acrioris ingenii, hoc maioris | |
| artis. |